# De statica medicina 76

Santorio Santorio, De statica medicina, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/santorio-santorio/de-statica-medicina/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/santorio-santorio/de-statica-medicina/76

DE ANIMI AFFECTIBVS. SECTIO SEPTIMA. APHORISMVS. I. Nter affectus animi, ira & pericharia corpora efficiunt leuiora: timor & męstitia grauiora: caeteri vero affectus vt his participantes operantur. II. Maerore, & timore perspirat leuius: ponderosius vero relinquitur: laetitia & ira vtrumque Hinc III. Hinc timentes, & męrentes facile obstructiones, partium duritiem, & affectus hypochondriacos patiuntur. IV. Qui ira vel laetitia afficiuntur nullam in itinere defatiga tionem persentiunt: eorum n. corpora facilè crassum perspirabile exhalant: quod non accidit, dum maerore vel timore vexantur. Perspirabile ponderosum plus iusto retentum ad męstitiam & timorem, leue vero ad lętitiam vel iram disponit. VI. Nihil magis reddit liberam perspiratione quam animi consolatio. VII Maestitia & timore facile me bra humore referta durescunt, VIII Maestitia & timor impediunt perspiratione crassorum excrementorum perspirabilium: & perspiratio impedita à quacunque causa męstiti a & timore facit. MaestiIX. Maestitia, si diu duret, carnes frigidas facit: impedit.n.ne perspirabilium crassa & frigida portio exhalet. Hinc febris, quae post longam mae stitiam suboritur, sudores frigidos, & vt plurimum laetales molitur.

---

Santorio Santorio, De statica medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_statica_medicina.
