# De emendatione temporum 10.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 10.1 to 10.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/10.1

vel naturali de caussa: vt anno decimonono Cycli Paschalis Dionysius diem vnum eximit, quem vocauit Saltum Lunae: Graeci vero Computatores ὑππτομὴν σελήνης. quanquam inepte annum vltimum enneadecaeteridis constituit dierum duntaxat 353, cum eiusmodi annus natura nullus sit. Superfluus annus vocetur à nobis ἔτος ἀπρήμερον. Accedit enim illi ἡμέρα ἐμβόλιμος tam ex caussa ciuili, vt in anno Iudaico Marcheschwan naturaliter cauus, ciuiliter fit plenus: quam ex caussa naturali: vt vndecim anni in Triacontaeteride Arabica augentur vno die ex ratiocinijs Lunae collecto. Annus aequabilis vocetur ἔτος ὁμαλόν. Iudaeis Computatoribus dicitur annus ordinarius. Is est, cui nihil accedit, nihil decedit. Huc vsque ad annum Lunarem deduxit nos aequabilis minoris disputatio. Nunc de altero aequabili maiore disputandum, quo Aegyptij, Persae, & Armenij vsi. Hic antiquitus Orientis nationibus vnus idemque fuit: praeterquam siquando ἐπαγόμεναι quinque in alium locum traductae, diuersum anni caput constituebant. qua ἐπαγομένων tralatione vtebantur ij, qui post annos 120 aequabiles mensem solidum intercalabant, vt Hebraei prisci, & Persae. Hebraei quidem è παγομένας suas in autumnum semper reijciebant: Persae in aequinoctium vernum. Hebraeis remotissima neomenia anni erat in XXVI Nouembris: citima in XXVII Octobris. Terminum autem vocabant TEKVPHA. Persis eodem modo fiebat intercalatio. Terminus autem vocabatur NEVRVZ. Hebraei quidem ante Mosem embolimum mensem eum vocabant, qui erat vltimus anni. Sed postea sextus intercalatus est ea de caussa, vt σκηνοπηγία in eum mensem incurreret, qui est septimus à Paschali. Persae vero habebant mensem desultorem ἐμβόλιμοι, qui omnes menses anni peruagabatur, donec in primum mensem recurreret. qui orbis non redibat, nisi anno aequabili 1461 vertente, qui sunt anni Iuliani perfecti 1460. Hic est magnus annus, cuius menses sunt annorum aequabilium tricenum, quot dierum simplex mensis. ἐπαγόμεναι autem sunt quinquies quatuor annorum, vt illae simplices quinque dierum. Quod autem illa anni forma retenta sit, in caussa fuit non tam ignoratio anni solaris, quam facilis, & tractabilis, ac vere popularis eius vsus. Alioqui nulla fere natio fuit, quae quadrantem anni Solaris ignorauit. Sed modum illius dispensandi nesciebant. praeterea à mensibus superfluis, qui sunt maiores tricenis diebus, refugiebant, quos necesse est retineri, quadrante illo retento.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
