Latin
101.1 to 101.3
Scaliger, De emendatione temporum 101.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quare inuenis hunc Hegirae 989 annum currentem claudere mensem octauum Sahaben in Elul Iudaico, &propterea Ramadhan eundem esse cum Tisri. quod iam demonstratum erat. Erasmus Oswaldus, post cuius decessum publicatum est eius opus de septem Kalendariis, scribit se vidisse commentarium Aben Rascht in Hebraicum sermonem conuersum, in cuius calce ita scriptum reliquerat Paraphrastes Iudaeus: vnin) JiVN7 nav on ngn 7ι3α nυwya mnwhyn nnmn DhxyDum piavno nexn ηγυν υN 237. Sed bono Osvaldo inter legendum excidit vnum n, nempe, on n, hoc est feria V. qui facilis est lapsus propter eandem finalem literam antecedentem in voce nin. Alioqui miror eum, qui Hebraice sciebat, non vidisse orationem suspensam esse, &inchoatam. Praeterea excusandus non est, qni norim exponit 565, cum sit 555. Hoc igitur volunt illa Hebraica. Explicui hoc opus enarrationis huius meae in feria quinta septimanae, neomenia mensis Regiab anni 555, secundum Computum Ismaelitarum. Ex Tabula reducendi annos Iulianos in Arabicos, aufer proxime minorem 470, cum diebus duobus ab annis praeteritis 554. Remanent anni 83. dies 352. Rursus aufer proxime minorem 78. 118. Remanent anni 5. dies 234. Accipe nunc congruentes annos Iulianos 456, item 76. Fiunt 532. Supersunt anni Arabici 5. dies 234. Anni V Arabici sunt minores totidem Iulianis, diebus quinquies vndecim, hoc est 55. qui de 234 detracti relinquunt dies 179. Ita inuenimus tempus nostrum esse annorum Iulianorum 537. dierum 179. Adijce nunc Radicem Dionysianam Hegirae, annos 621. dies 195. Consummantur anni Dionysiani a Christo, 1159. dies), &quidem absoluti. Quare vltimus dies anni Hegirae 554 cadit post 9 lanuarij anni a Christo Dionysiani 1160 currentis: &circiter Xi caepit neomenia Mucharam. Aufer 210 a 555. Relinquuntur 135. Numerus proxime minor in linea characterismi periodorum, 120, quae periodus habet vnitatem pro Regulari. Superest annus XV, qui in linea Triacontaeteridis habet characterem 2. Regularis ergo cum charactere 2 dat 3 feriam Mucharam. Porro annus Christi 1160 erat 21 cycli Solis. litera dominicalis prior, C.