# De emendatione temporum 101.4-5

Scaliger, De emendatione temporum, 101.4 to 101.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/101.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/101.4

Ergo xTi lanuarij caepit Mucharam, feria 3, cyclo Lunae secundo. Adijce feriam 3characteri Regiab in Laterculo mensium. Fit feria quinta, vt notat Paraphrastes Iudaeus. Ex his potes aduertere quam longe a vero epilogismum huius anni tractauerit Osvaldus, vt ne minimum quidem rem tetigerit. Hic est differentia neomeniae Arabicae & Iudaicae. Nam Tisri Iudaicus illius anni, qui erat 4919 periodi Iudaicae, & 17cycli, habuit neomeniam 3. 15. 1055. feria i TI, Septembris 22, cyclo Solis 20. & fuit annus ordinarius. Quare Schebat habuit neomeniam feria 2, quae erat vltima dies anni 554, lanuarij xI. neque hoc raro accidit. Sed aliquot exemplis methodum Triacontaeteridis Arabicae illustremus. Nam qui ex Tabulis Alfonsinis veram neomeniam mensium Arabicorum se haurire posse arbitrantur, tam frustra sunt, quam qui annos Arabicos sine charactere neomeniae inuestigant, vt mittam errorem Alfonsinorum, qui notam vel characterem primi Mucharam Hegirae ponunt feriam V, quae fuit vI, quanuis ita sit in codice Albateni. Anno Domini Dionysiano 1548, Nouembris 3 celebratum est Pascha Muhamedicum, anno Hegirae 955. Priusquam hoc exemplo methodum nostram examinemus, sciendum est duplex Pascha ab illo nebuione institutum. Pascha maiusculum, quod ipse Behiramelkabir vocat, & Pascha minusculum, quod Behiram elzaguer dicitur. Prius celebratur semper neomenia Schewal. alterum autem in X Dulchagia mensis vltimi.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
