Latin
103.1 to 103.4
Scaliger, De emendatione temporum 103.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus secunda feria Mucharam apposita characteri Dulchagia dat feriam V neomeniae, octaua Aprilis, cyclo Solis nono. Quare XVII Aprilis fuit decima Dulchaida, &proinde Pascha minusculum, &feria septima. Ita satis probauimus fidem methodi nostrae. Aliter potes annos Arabicos praeteritos per 354 multiplicare, &quod Triacontaeterides fluxerint, toties vndecim dies addere, &reliquos quoque periodi ὑπθρημέροις. Deinde congeriem illam per annos Iulianos diuidere, &quadrantes annorum Iulianorum de summa Arabica dierum, aut annorum detrahere. Exemplum: Dentur anni absoluti Hegirae 989. Qui per 354 multiplicati producunt dies 350106. Rursus sunt Triacontaeterides 32. quae vndecies ductae faciunt 352. deinde supersunt anni 29, in quibus sunt dies περιττοὶ decem annorum scilicet ὑπρημέρων. Suma, dies περιττοι 362. Qui cum reliquis conficiunt summam dierum a Mucharam Muhamedico, 350468. Rursus ij per 365 diuisi dant annos Aegyptiacos 959. dies 433. Qui anni in Iulianos reducendi pariunt de quadrante diurno dies 239, horas 18. qui dies, neglectis horis, de 433 detracti, relinquunt annos Iulianos absolutos 959, dies 194. Adiecta Radice annorum 621. dierum 195, fiunt anni Iuliani a Christo 1581, dies 24 absoluti. Aio ergo vltimum diem anni 989 Hegirae desiuisse in 24 lanuarij, &25 eiusdem lanuarij esse neomeniam Mucharam anni 990 ineuntis. quod verum est. Iam si vis scire feriam Mucharam 990, abijce omnes septenarios a summa dierum 350468. Remanent 6, quibus adijce radicem, feriam VI. Fiunt 12. Abiecto septenario, vt semper fit in methodo feriae, relinquitur character Mucharam, feria V, lanuarij 25, huius anni 1582. Nam quod in hac methodo annorum Hegirae absolutorum Muhamedes Albateni Aractensis praecipit V tantum, non autem VI adijcere, equidem non capio: cum certissimum sit primum diem primi Mucharam incurrisse in feriam vi, eamque diem eo nomine Muhamedistis sacram esse. Alioqui si mendum non est in interuallo Terich Hegirae, &Terich lezdagird, nempe dies 3655, primus mensis Hegirae fuerit non Mucharam, sed Dulchagia, feria V, vt ipse vult, xvii Iunij. Sed puto mendum esse 3655, pro 3625. Nam &Abdalla autor Alkabitii habet 3624. Neque vero dubitandum est de veritate lectionis. Nam Albumasar ait lezdagird interfectum anno xi Elhegirae, die xxii Rabe prioris, feria tertia. Regularis periodi o est 2. Additus characteri anni XI dat feriam VII. Proinde neomenia Rabe prioris, feria I1i. Et 22 Rabe itidem feria ITI, qua interfectus lezdagird rex Persarum. Quomodo autem Muhamedani annum suum vagum &inconstantem cum Solis mensibus fixis componant, leuiter quidem supra tetigimus, sed nunc, vbi locus &ratio postulat, clarius indicandum. Diximus aliquot populares illius detestandae sectae annos veteres Hagarenorum embolimaeos obseruare, quorum methodum esse hanc diximus, vt idem mensis annum exeuntem claudat, &ineuntem aperiat.