# De emendatione temporum 104

Scaliger, De emendatione temporum, TABELLA REDIGENDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/104

Vnum exemplum habeo mensium Romanorum in quodam Horologio precularum superstitionis Turcicae. In quo, in capite Mensium Arabicorum ita scriptum est: Tophn το πγρηλιτ τ το πυnνο. Hoc est: Horae Mensis in V Dulkadah, anni 986. Porro a primo die Veneris, qui eo anno in caput anni Iuliani inciderat, incipit Turca ille. Annus vero 986, est 26 periodi 120. Regularis, vnitas. Character anni 26, item vnitas. Caepit igitur dictus annus Hegirae 986 feria secunda, Martij X, cyclo Solis 17, anno Domini Dionysiano 1578. Character Mucharam Characteri Dulcaadah appositus dat feriam tertiam, Decembris 30. Ergo quinta Dulcaadah 3 lanuarij, feria VI, quae est iερομενία Muhamedica. Vides fidem & constantiam methodi nostrae. At epilogismus Alfonsinorum breuior est biduo solido. Rursus mensium Hagarenorum anni Iuliani vsum reperi in quodam codice Turcopersico non ita pridem scripto. In calce eius libri ita scriptum fuit: non n7n wopὴη ΠΟΔIƆN ΔI τU γιNIND πDVI pODNI VΣN πO τIU JDANDƆN. Explicitus liber, mensibus anni quinquagesimi quarti. Factus die prima mensis Regiabati, anno 954. Mucharam cognominem statuit ei mensi, in quem incidit: verbi gratia, quia eo anno incidit in Februarium, qui est Regiab cycli veteris Hagareni, & annorum Iulianorum, propterea vocant Mucharam muragiab, & omnes menses ordine eadem appellatione. quando est in Tzephar, dicunt Mucharam mutzaphar, & consequenter reliquos menses mutzaphar vocant. Sic quando Mucharam vagus incurrit in Mucharam lulianum, vocatur Mucharam memucharam. Idem de aliis statuendum. Mucharam enim anni Hegirae propositi 954 congruit duodecimae Februarii, siue Regiab Iuliani Damascenorum, feria secunda, cyclo Solis 17, anno domini 1548. Menses autem anni, quos vocat, ego equidem nescio. Sunt & aliae rationes componendi anni vagi cum Solari, quibus vtuntur Muhamedistae aliarum gentium, quas prudens omitto: quia fortasse opportunius in aliud tempus differuntur. Mirum autem, Iudaeos Palaestinos, quorum Kalendaria in manus nostras peruenerunt, vno anno minus aeram Ismaeliticam putare. Nam hoc anno Dominico, vt toties diximus, Ianuarii XXV caepit annus 990 Muhamedicus, quem tamen Iudaei in Computis suis annalibus 989 ponent in Tisri anni proximi 5342, qui congruit 18 Septembris, proximo autumno dicti anni Dominici 1582. Ita Tisri erit mensis nonus anni 989 secundum ludaeos Palaestinos. Caussam autem huius differentiae quam penitus ignoro, ex me discere non potes. De emendat. temporum lib. 1I.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
