Latin
DE CYCLO PASCHALI DIONYSIANO
Scaliger, De emendatione temporum 105-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE CYCLO PASCHALI DIONYSIANO. VANVIS de Paschatis prisco ritu apud Christianos aliquid superiore capite tetigimus, tamen locus hic postulat, vt de ea re amplius dicamus. Omnes veteres Christiani Pascha ad annum Lunarem dirigebant, hoc solo ad eam rem κανονισμῳ vtentes, atque eo putantes se vestigijs Mosis &Iudaeorum insistere. Sed duplex erat differentia. Altera est, quod alij citius, alij serius alijs menses intercalabant. Nam A Asiani, qui lohannis Euangelistae, &aliorum, qui Apostolorum aequales fuerunt, vestigia sequebantur, mero anno Iudaico vtebantur.