# De emendatione temporum 106

Scaliger, De emendatione temporum, DE CYCLO PASCHALI DIONYSIANO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/106

Europaei vero cyclum suum ad aequinoctium componebant, & proximo post aequinoctium plenilunio Pascha celebrabant. Haec erat differentia in mensibus. Altera differentia erat in die: quod alij videlicet Iudaice in XIIII Nisan, alij proxima post quartamdecimam Lunam die Dominica, solennitatem Paschalem indice bant. Hinc contentiones ortae a temporibus Victoris Episcopi Romani hactenus Ecclesiam agitarunt, donec vtrique malo per patres Nicenos occurreretur. Hi differentiam primam, quae erat in Embolismis, ita composuerunt, vt Paschalem quartamdecimam eam statuerent, quae proxime aequinoctium sequeretur, quod tunc erat in XXi Martij. Alteram differentiam, propter quam capitalia odia in Ecclesijs succreuerant, nihilominus sustulerunt, indicta celebritate Paschatis in eam Dominicam, quae xin diem Paschalem sequeretur. Ita duo sublata a consessu Niceno, diuersitas embolismorum, & diuersitas diei. Nam antea non conueniebat inter Ecclesias Orientis, & Occidentis. Europaei πάρχατος ἀναστασιμου rationem habebant: Asiani πάρατος σταυρωσίμου: quod Christiani πάρα νομικὸν & πάχα ἰουδαικὸν vocant. Huic generi hominum nomen factum ἀγρεσις τεσσαρεσκαι δεκάτιταιν, vt iam diximus. Neque tamen statim post Nicenam synodum a dissensionibus temperatum. Hinc sexcenta millia cyclorum, Octaeteridum, Tessareskaedecaeteridon ab hominibus otiosis edita sunt. Tandem extitit Dionysius quidam Abbas cognomine μεκρὸς, qui cyclum Paschalem, olim ante 209 annos ab Eusebio Caesariensi conditum emendauit, anno Dominico, vt ipse putabat, 532, indictione IIX. eumque cum cyclo Solis composuit, eque ambobus cyclis periodum magnam confecit annorum 532: quae ab eo dicitur periodus Dionysiana. Cuius initium consurgit ab anno Actiacae victoriae XXIX, in quem Christi natalem confert. Propterea is cyclus, quo Christum natum putant, primum fecit periodi suae, cum secundum Lunam, primus annus cycli esset is, qui hodie nobis est XVII. Sed progressu temporis factum, vt qui primus cycli annus esset ratione natalis Christi, is hodie sit primus ratione Lunae. Porro Enneadecaeteris Paschalis Dionysiana constat diebus 6935, & quatuor praeterea bisextis, quae intercalantur in quatuor annis bisextilibus. Nam horae praeterea 18, quae abundant, eae eximuntur in fine cycli, siuc Enneadecaeteridis. Idque Dionysius vocat ὑποτομὴν σιλήνης, nostri computatores saltum Lunae. Alioqui absque illa diei succisione dies vltimus cycli incurreret in XXIII Martij, quae tamen fuerat prima dies Enneadecaeteridis. Nam neomenia primi Nisan Dionysiani incurrit in XXIII Martij. Praeterea eius embolismi non sunt naturales, quales Chaldaici, expectato videlicet Solis excessu supra Lunam, sed embolismo ante tempus suum praecipitato, habita ratione non progressus cycli, sed epochae aequinoctij, vt fecerunt Meton, & Calippus. Quare ni anni sunt embolimaei in enneadecaeteride Dionysiana, 2. 5. 7. 10. 13. 16. 18. Quod autem falso collegerit nouilunia a capite annorum Christi ad sua tempora, patet ex sequenti tabella, in qua manifestam μετάπτωσιν vides Lunarem, & differentiam nouiluniorum sub Augusto, & eorum, quae ille collegit sub Iustiniano. Nam in illo interuallo μετάπτωσις Lunae ascendit ad sesquidiem, idque retro. Nam tempore Tdar Tderales Rdur ale Adur alei ndur Tanr alei Adar aedlur alc

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
