Latin
DE MAGNO
Scaliger, De emendatione temporum 109-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE MAGNO DEMOCRITI. Nter libros Democriti Abderitae Diogenes Laertius ponit eum, Qcui titulum fecerat auctor, μέγας ἔνιαυτὸς, ἢ ἀστρονομίν. Qualis autem i &quantus fuerit annus ille, docet Censorinus: Est &Philolai Pythagorici annus ex annis quinquaginta nouem. Mox: Et Democriti, ex annis octaginta duobus, cum intercalares sint duodetriginta. Democritus igitur sine vllo dubio existimauit annum Lunarem esse dierum 355, vt multi alij veterum, ita vt ex eorum sententia, vna syzygia sit dierum 29, horarum 14. vel, quod idem est, scrupulorum diurnorum 35. Neque alia fuit veterum Romanorum opinio.