# De emendatione temporum 109

Scaliger, De emendatione temporum, DE PERIODO PHILOLAI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/109

DE PERIODO PHILOLAI PYTHAGOREI. Vae fuerit Philolai Pythagorici magna periodus, declarat Censorinus, his verbis: Est & Philolai Pythagorici annus ex annis quinquaginta nouem: in quo sunt menses intercalares viginti & vnus. Philolaus igitur, & omnes aequales eius putarunt mensem Lunarem esse tantum vndetriginta dierum cum semisse, vt & Christiani quidam postea suos menses Paschales eiusmodi definierunt. Hoc modo duo menses Lunares erant dierum 59 praecise. Totidem annorum periodum excogitauit Philolaus, hoc est dierum 21505. horarum 12. quae sunt syzygiae 729, ex quibus 21 intercalantur. Nam posita quantitate mensis Lunaris dierum 29, cum semisse annus Lunaris erit dierum 354 praecise. Multiplicentur 354 per 59. Producuntur dies 20886. Intercalationes sunt 21. Multiplicentur dies 29, horae 12 semel & vicesies. Fiunt dies 619. horae 12. Quae quantitas cum 20886 conficit summam prius propositam dierum 20505. hor. 12. Hoc pacto annus Solaris Philolai erit dierum 364. 2. Quod experiere verum si 21505/ dies per 59 annos partiaris. Prodibit enim quantitas anni 3642, vt propositum erat. Deficit hic epilogismus a veris syzygijs & 21embolismis, diebus 22. horis o. 793. Nam 21505 dies sunt anni Lunares duntaxat 60 Arabici, menses 8, dies 7. Et sunt anni Iuliani 58. dies 3255. Et sane Philolaum annum Solarem definiuisse dierum 3642 testis est Censorinus. qui de modo anni Solaris verba faciens ita scribit: Hoc tempus quot dierum esset, ad certum nondum Astrologi reperire potuerunt. Philolaus annum naturalem dies habere prodidit trecentos sexaginta quatuor, & dimidiatum. Ergo constant sibi ratiocinia nostra. Vides illos veteres, vbicunque illis videbatur quoddam tempus praecisum, eam statim iudicabant esse motus Solis, aut aliorum siderum ἀποκατάστασιν. Nam si constat mensis Lunaris modum esse dierum 291/, eam iudicarunt iustam esse ἀποκατάστασιν, quae ex talibus syzygijs composita proxime abesset a 365 diebus Solaribus. Non dubium est recte a nobis huius periodi rationem initam esse. Philolai vitam habes apud Diogenem Laertium. De hac periodo intellexit Plutarchus in Placitis Philosophorum: τὸν δὲ μέγὸν ἐνιαυτν οἱ μὲν ἐν τῇ ὀκταετηρίδιτίθενται, οἱ δὲ ἐν τῇ ἐννεαδεκαετηρίδι, οἱ δὲ ἐν ⟨οῖς ἐξηκωτα ἐνὸς δέοισι. Nam vndesexaginta annorum periodus est haec Philolai. ANNO

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
