# De emendatione temporum 110

Scaliger, De emendatione temporum, DE MAGNO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/110

Annus igitur Democriti Solaris fuit merus Iulianus, qualis apud Graecos eo tempore, & Romanos etiam censebatur, dierum nempe 3651/2. Qui dies per 82 multiplicati fiunt 29950, cum horis 12. Porro syzygiae τριακονθήμεροι 28, hoc est dies 840, de 29950 deducti relinquunt 29110. qui per 82 diuisi dant 355 dies praecise. Sed illas 12 horas insuper habuit & neglexit Democritus. Quod si triginta intercalationes fuissent, quae naturali ex caussa tot annis competunt ad spatia Lunae explenda, annus Lunaris Democriti merus Arabicus, aut sane proximus Arabico fuisset. Nam 29950dies cum horis 12 fiunt anni Arabici solidi 64. dies 5. scrup. 42. Non longe a vero abfuit epilogismus ille. Et sane Democritus tantus vir fuit, vt etiam in quibus fallitur, ingenij tamen eius magnitudo elucescat. Tantum abest, vt in hoc praeclaro inuento, quo veteres superauit, non eandem vim iudicij admirari debeamus. Quanto enim melior B haec quam Philolai periodus, quae neque Solis, neque Lunae rationibus congruebat? DE MAGNO ANNO OENOPIDAE CHII ASTRONOMI. N Collectaneis Stobaei Physicis, quae ex Bibliotheca clarissimi viri Sambuci prodierunt, capite de Tempore haec consarcinata parBic, tim ex Plutarcho περὶ ἀρεσκέντων οοῖς φιλοσόφοις leguntur. ὑν δὲ μέγαν ἐνιαυτὸν οἱ μὲν ἐν τῇ ὀκταετηρίδι τθενται, οἱ δὲ ἐν τῇ ἐννεακαιδεκαετηρίδι. οἱ δὲ ἐν τοῖς τετραπλασιοις ἕτεσιν. οἱ δὲ ἐντοῖς ἐξηκοντα, ἐν οἷς οἰνοπίδης καὶ πυθαγύρας. Haec mutila apud Plutarchum leguntur. quorum partem supra adduximus, in periodo Philolai. At falsum est illam ἐξηκονταε τηρίδα fuisse annorum solidorum 60, sed 59. sexagesimo autem vertente inire alteram periodum. quomodo & Olympias quatuor annis constans dicta πενταετηρίς. Manifesto periodum Pythagorae attribuit, quam Philolai Pythagorei fuisse probauimus. At Oenopides Chius 59 quidem annos attribuit suae periodo, sed non eadem ratione. Annum enim Solarem definit dierum 365, cum parte dierum duum & viginti vndesexagesima. Vndesexaginta igitur annis constat periodus Oenopidae, vt illa Philolai. Vndesexagies 365 dies fiunt 21535. quibus adde 22. Confiunt dies omnes 21557. qui sunt anni Arabici 60. syzygiae 10. Itaque in illa periodo cum sint syzygiae 730, intercalatur bis & vicesies. Censorinus Francisci Pithoei: Philolaus annum naturalem dies habere prodidit trecentos sexaginta quatuor, & dimidiatum. Aphrodisius trecentos sexaginta quinque, & partem diei octauam. Calippus autem TCLXIIII*, & Aristarchus Samius tantundem, & praeterea diei partem mille DCXXIII. Meton vero CCCLXV, & dierum quinque vndeuicesimam partem. Oenopides CCCLXV, & dierum duum & viginti partem vndesexagesimam. Ex illis igitur verbis Censorini quantitas anni Solaris indagata secundum Oenopidem eiusdem Oenopidae periodum aperit. Haec periodus maior est 59 annis Iulianis, diebus 7. hor. 6. De hac Aelianus lib. Χποικίλης. vbi non solum scribit hanc periodum annorum quinquaginta nouem fuisse, sed etiam Olympijs ludis publice in Tabula propositam. De emendat. temporum lib. 1I. III

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
