# De emendatione temporum 111

Scaliger, De emendatione temporum, DE CYCLO LVNARI VETERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/111

DE CYCLO LVNARI VETERVM SAXONVM. 5 Eterum Gallorum, & Germanorum annum Lunarem fuisse ex Caesare & Cor. Tacito cognoscimus. Sane de Germanis ita scripsit MTacitus: Coeunt, nisi quid fortuitum, & subitum inciderit, certis diebus, Qcum aut inchoatur Luna aut impletur. Nam agendis rebus hoc auspicatissimum initium credunt. At veterum Saxonum, & Danorum mira anni ordinatio fuit ex affectibus Oceani, cuius littora accolebant illi. Notissimum ad eius sideris incrementa & decrementa Oceani quoque vices recurrere. Sed in plenilunijs amborum aequinoctiorum duae fiunt ingentes πλημμύραι. ad quarum obseruationem annum suum digesserunt. Eas πλημμύρας Malinas: ἀμπώτεις autem Ledunas, vel Lidunas vocabant. Nulla est natio, quae, quanuis anno Lunari vteretur, tamen & Solaris anni progressus interea non obseruaret. Hoc illi facientes principium anni ciuile semper a XXV Decembris capiebant, idque a nocte, quae sequitur XXIIII, in qua antiquitus Christiani, hodieque, peruigilia natalitia faciebant. Eam noctem Modranect vocabant. quasi illa esset parens & princeps omnium reliquarum noctium: vtpote a qua caput anni ciuilis sumeretur. Principium vero naturale cycli, a Malina Autumni, & plenilunio. Annum enim in duas Malinas diuidebant, Autumnalem, & vernalem. & quintus mensis huius & alterius semicirculi erat cognominis antecedenti. ita vt quartus & quintus Malinae autumnalis vnum nomen & commune haberent, Giuli. Eodem MENSES VETERVM modo, quartus & quintus cogno SAXONVM. mines essent, vocarenturque Lida. & quia is erat exitus anni Lunaris, anHalegnonais. SEPTEMBER. nis embolimaeis tertius Lida penultiWininrfullth. OCTOBER. mo loco intercalabatur. Vnde annum Plolmnuiß. NOVEMBER. embolimaeum hoc nomine Trilida Gusi prior. DECEMBER. vocabant. Significat autem Lida, Giuli posenior. IANVARIVS. tranquillum, vt Beda docet. Proprie, Solmonah. FEBRVARIVS. quod Graeci πλώνμον dicunt. Est enim Kelmmait. MARTIVS. proprie de mari dictum, cum ridet Chefumonut.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
