# De emendatione temporum 112

Scaliger, De emendatione temporum, APRILIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/112

Diodorus Siculus de Enneadecaete ride illarum nationum ita scribit libro secundo: Ἐκαταῖος, καὶ ἄινες ἕτεροι φασὶι ἐν τῖς δὐτιπέραν τῆς Κελτικῆς τποις κατὰ τὸν ὡκεανὸν εἶναι νῆσον Cέκ ἐλάττω τῆς σικελίας. &c. Aliquanto post: φασὶ δὲ καὶ τὴν σελύνην ἐκταύτης τῆς νήσου φάνεσθαι πὸρτελῶς ὀλίγον ἀπὲ χρυσὸρ τῆς γῆς, καὶ τινας ἐξοχαὶ γεώδεις ἔχρυσὸν φανερας. λέγεται δὲ καὶ τῆὸν θεὸν διʼ ἐτνν ἐννεακάίδεκα καταντὰν εἰς τὴν νῆσον, ἐν οἷς καὶ αὶ τν ἄστρων ἀποκαταστάσεις θπὶ τέλος ἄγονται. καὶ διὰ τοῦτοτὸν ἔννεακαιδεκαετῆ χρόνον ἀπὸ τὴν ἐλλήνων μέγαν ἔνιαυτν ὀνομάζεσθαι. κατὰ δὲ τὴν θπιφαλειον ταύτὴν τὸν θεὸν κιθάρίζεν τε καὶ χορεύειν συνεχῶς τὰς νύκτας ἀπὸ ἰσημερίας ἑαριῆςἔως πλεάδος ὀνατολῆς ἐπὶ τοῖς ἰδιοις ἐνημερὴ μασι τερπό μενον. Haec vltima declarant tempus semicirculi a mense Rethmonath vsque ad mensem Halegmonath. Non miraris, gentem Romanam orbis victricem & dominam ineptissima anni forma ad tempora vsque Iulij Caesaris vsam: eam vero, quae Romanis videbatur barbara, non solum annum Lunae ad naturae regulam, Oceanum dico, direxisse, sed etiam anni Solaris cursum tenuisse? Quomodo enim Capricorni initia, & XXV noctem Decembris tam exacte notassent, nisi quadrante diei 365 diebus Solis apposito? Nam quod ab autumno incipiebant, sciebant arcum illum a principio Librae ad principium Arietis, respondere semissi anni Lunaris, vt in Chaldaico anno diximus. Quare non omnis sapientia penes Chaldaeos & Orientem fuit. Etiam Occidentis aut Septentrionis homines fuerunt λογικὰ ζδα. In veteribus Codicibus Bedae mensium appellationes leuiter immutatae leguntur. Giuli, Solmonath, Hredmonath, Esturmonath, Drimilchi, Lida, Lida, Veodmonath, Halegmonath, Vintirfillit, Blotmonath, Giuli.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
