# De emendatione temporum 115-2

Scaliger, De emendatione temporum, RESDECAETERIDE PASCHALI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/115-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/115-2

RESDECAETERIDE PASCHALI. RRORES in celebratione Paschatis, item dissensiones, quae ex hoc fonte in Ecclesias deriuatae sunt, non solum ex Quartadecimanis propagati sunt, sed etiam a diuersis cyclis Lunae. Nam fuerunt, qui Octaeteridem vsurparent ex syzygiis Philolai, quas diximus fuisse vndetricenum dierum cum semisse. annus autem Lunaris ex illis constitutus erat dierum 354 praecise sine vllis appendicibus horarum, aut scrupulorum. Octo huiusmodi anni communes erant dierum 2832. Quibus accedebant embolimi menses tres τριακονθήμεροι. Summa dierum Octaeteridis Pascha lis 2922. Iam octo anni Iuliani cum quadrantibus totidem efficiunt.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
