Latin
DE VETERI ANNO ROMANORVM
Scaliger, De emendatione temporum 116-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE VETERI ANNO ROMANORVM. NNVM veterum Romanorum ante ordinationem Iulianam a Numa institutum fuisse, omnes fere prisci Romani persuasum Qhabebant, qui omnes ritus &alia eiusmodi ad Numam referre V solent. M. quoque Varro, &alij annum ante ordinationem Pompilianam non solum decimestrem fuisse, sed a Romulo cum ipsa Roma conditum prodiderunt. Caussam afferebant suspicionis suae, cur scilicet decimestrem fuisse crederent: quod nimirum Martius antiquitus fuerit primus, de quo nemo vnquam dubitauerit, decimus autem ab illo est December. qui cum a numero &ordine ita appellatus sit, nullus autem post eum a numero cognominetur: ex eo sequi, nullum mensem post Decembrem fuisse. Plutarchus etiam hanc suspicionis illius caussam fuisse scribit, his verbis: ἐξ οὖ δὴ καὶ παρέστη τισινοἱεσθαι καὶ λέγειν, ὡς οὐ δώδεκα μησὶν, ἀλλὰ δέκα συνεπλήρουν οἱ τότε Ρωμαῖοι τὸν ἐνιαὐτόν. Sed hanc futilem &puerilem coniecturam refellit primum ratio. quia si inde sequitur, nullum mensem post Decembrem fuisse, quia nullus post Decembrem notatus sit a numero: sequitur &Martium, Aprilem, Maium, &Iunium antea non fuisse, quia Martius non dicitur primus, Aprilis secundus, Majus tertius, Iunius quartilis. Deinde Fenestella, &Licinius Macer hanc opinionem vt antiquitati aduersantem confutarunt. Contendunt enim annum De emendat. temporum lib. 1I. A annum Romanorum veterem statim ab initio xri mensium fuisse, &a Latinis petitum, apud quos totidem mensibus, ijsdem appellationibus, eodemque situ annus ante Vrbem conditam in vsu fuerit, &ad vltima vsque tempora Reip. Ro. durauerit.