# De emendatione temporum 116-2

Scaliger, De emendatione temporum, DE VETERI ANNO ROMANORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/116-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/116-2

DE VETERI ANNO ROMANORVM. NNVM veterum Romanorum ante ordinationem Iulianam a Numa institutum fuisse, omnes fere prisci Romani persuasum Qhabebant, qui omnes ritus & alia eiusmodi ad Numam referre V solent. M. quoque Varro, & alij annum ante ordinationem Pompilianam non solum decimestrem fuisse, sed a Romulo cum ipsa Roma conditum prodiderunt. Caussam afferebant suspicionis suae, cur scilicet decimestrem fuisse crederent: quod nimirum Martius antiquitus fuerit primus, de quo nemo vnquam dubitauerit, decimus autem ab illo est December. qui cum a numero & ordine ita appellatus sit, nullus autem post eum a numero cognominetur: ex eo sequi, nullum mensem post Decembrem fuisse. Plutarchus etiam hanc suspicionis illius caussam fuisse scribit, his verbis: ἐξ οὖ δὴ καὶ παρέστη τισινοἱεσθαι καὶ λέγειν, ὡς οὐ δώδεκα μησὶν, ἀλλὰ δέκα συνεπλήρουν οἱ τότε Ρωμαῖοι τὸν ἐνιαὐτόν. Sed hanc futilem & puerilem coniecturam refellit primum ratio. quia si inde sequitur, nullum mensem post Decembrem fuisse, quia nullus post Decembrem notatus sit a numero: sequitur & Martium, Aprilem, Maium, & Iunium antea non fuisse, quia Martius non dicitur primus, Aprilis secundus, Majus tertius, Iunius quartilis. Deinde Fenestella, & Licinius Macer hanc opinionem vt antiquitati aduersantem confutarunt. Contendunt enim annum De emendat. temporum lib. 1I. A annum Romanorum veterem statim ab initio xri mensium fuisse, & a Latinis petitum, apud quos totidem mensibus, ijsdem appellationibus, eodemque situ annus ante Vrbem conditam in vsu fuerit, & ad vltima vsque tempora Reip. Ro. durauerit.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
