Latin
MENSES
Scaliger, De emendatione temporum 118-2
Unproofread scanNot analysed yet
MENSES ROMANI. grammate, in cuius prima columna Martius est dierum 29, cum 14 horis. Hic numeMatnus. rus duplicatus constituit secundum menAprilis. Maius. sem zodierum cum 4 horis appendicibus. Iunius. Atque hoc modo adhibita modica ἐξαιρέσι Quintilis. Lunarem cursum assequi poterant. Nam Sextilis. in triginta annis, 19 dies eximendi erant, September. October. quemadmodum in totidem Arabicis vnNouember decim sunt addendi. Postea siue PompiZQZO December. lius Numa, siue quis alius, superstitione lanuarius. imparis numeri omnes pares numeros ex Februarius. I illis mensibus sustulit, alijs in alios menses inuicem traductis. Nam semper pro 29 posuit 31. &contra 29 pro 30. vsque ad Decembrem, qui cum esset 29 dierum, non potuit fieri 31, quia iam plures 31 fieri non poterant. Itaque mansit 29, &30 lanuarij itidem, vt in alijs facti sunt 29. De Februario necessario eximendi fuerunt duo. quia alioquin annus fuisset 357dierum. Haec profecto est ratio, quam secutus est emendator ille anni Romani superstitiosus, quisquis tandem is fuit. Nam ex hac positura mensium antiquorum videmus cur Martius, Majus, Quintilis, interiectis singulis cauis, pleni manserint: solus autem October binis vtrinque cauis lateronibus stipatus plenus ipse relictus sit. Cuius rei rationem sine diagrammate proposito nemo reddere possit. Nam ad omnes impares menses efficiendos, ex 29, facti sunt 31, ex 30 autem 29. praeterquam in Decembri. quia hactenus nullus mensis fieri potuit 31 dierum. Si hoc considerasset Varro, vt debuit, &veriora de hoc anno protulisset, &fortasse quaedam hodie nobis ignota ex antiquitate depromsisset. Hic situs &status fuit veterum mensium Romanorum. Nunc intercalationis modum consideremus. Macrobius, &alij eius notae scriptores, aiunt Romanos a Graecis didicisse modum alternis biennijs mensem intercalandi nunc xxii nunc XXIIi dierum. quia excessus Solis supra Lunam est dierum XI cum quadrante. Vndecim autem dies post biennium fiunt viginti duo cum semisse. Post quadriennium fiunt viginti tres dies solidi. Sed Macrobius nunquam legit Graecos eiusmodi intercalatione vsos, vt pote apud quos mensis embolimus semper fuerit dierum tricenum. Quare hoc finxit ipse, &veterum scriptorum alter fucus Solinus: qui ambo hac in re multum mentiti sunt, multum hallucinati, praesertim in ijs, quae de Graecorum intercalatione scribunt. Nam si, vt ipsi scribunt, Graecorum annus merus Lunaris fuit, quid opus fuit 22, &23 dies alternis biennijs intercalare, De emendat. temporum lib. II. A lare, vt Lunae rationes cum Solaribus componerentur? Nam si illa intercalatione Solis cursum assequebantur, ergo ille annus Lunaris non fuit.