# De emendatione temporum 119.1-5

Scaliger, De emendatione temporum, 119.1 to 119.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/119.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/119.1

nunquam enim facies, vt intercalatis 22 aut 23 diebus post vnum biennium Arabicum, annus Lunae cum Solari in gratiam redeat nisi anno 19 exacto. Romani igitur mensem alternis biennijs viginti duum & vinginti trium dierum intercalabant: quem mensem Plutarchus a Numa institutum & ab eodem MERCEDONIVM vocatum scribit in Numa. Νουμᾶς δὲ τὸς ππράλλαγμα τῆς ἀνωμαλίας ἡμερὼν ἔνδεκα λογιζομενος, ὡς τοῦ μὲν σεληνια κοῦ τριακοσίας πεντήκοντα τέσσαρας ἡ μέρας ἐχοιτος, τοῦ δὲ ἡ λιάκου τριακοσίας ἐξήκοντα πέντε, ταὶ ἔνδεκα ταύτας ἡ μέρας διπλασιάζων, ἐπήγαγε πὰῤ ἐνιαυτν ἐπὶ ταὶ Φεβρουαρίῳ, μένα τὸν ἐμβόλιμον ἀπὸ Pωμαίων Μερκεδινον καλουμενον εἰκοσι καὶ δυοῖν ἡμερῶν ὅντα. In Caesare vocat Μερκηδόνιον. οἱ δὲ ἱερός, inquit, μόνοι τὸν καιρὸν εἰδότες, ἐάίφνης καὶ ροησθημένου μηδενὸς τὸν ἐμβόλιμον προσέγραφον μὴνα, Μερκηδονιον ὅνομάζοντες, ὁ Νουμανὁ βασιλες πρῶτς ἐμβαλεν λέγεται. Mirum hoc nomen apud vnum Graecum scriptorem rerum Romanarum extare: apud ipsos Romanos huius ne vestigium quidem extare, nisi nescio quid apud Festum. Quod eiusmodi est, vt huic loco nullam lucem afferat. Intercalabant autem post Terminalia, hoc est vicesimum tertium diem Februarij. Varro: TERMINALIA: quod is dies anni extremus constitutus. Duodecimus enim fuit mensis Februarius, & cum intercalatur, inferiores quinque dies demuntur mense. Ex quibus verbis constat primum post Terminalia intercalari: deinde Terminalia esse XXIII diem Februarij: quia quinque dies de viginti octo relinquunt viginti tres. Postremo, qui mensis Mercedonius Plutarcho, is in his verbis Varronis dicitur Februarius, qui tamen proprie est intercalaris. Anno igitur embolimaeo de xiii mensibus, is, qui propior erat Martio, hoc est tertiusdecimus, is, inquam, dicebatur intercalaris, siquidem verum dicit Varro, duodecimum fuisse Februarium, quanuis mutilum, & nunc xxii, nunc XXIII dierum. Quod sane verum est. Nam Asconius Paedianus in illa pro Milone scribit Pompeium COS. iII creatum ab interrege Ser. Sulpitio, V Kal. Martias, mense intercalario. In Fastis Capitolinis: L. Corn. P. F. L. N. Scipio. Asiaticus. Anno. DLXIV. pro Cos. De. Rege. Suriae. Antiocho. Ex. Asia. Mense. Interkal. Prid. Kal. Martias. Item: P. Cornelius. L. F. Ti. N. Lentulus. An. DXV. Caudinus. Cos. De. Ligurib. Idib. Inter. Idus intercalares accipio, quae ante Martium proxime erant, in XIII mense. Et vetustiss. Iurisconsultus Cato de Verb.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
