Latin
119.6 to 119.7
Scaliger, De emendatione temporum 119.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Signif. etiam testatur, cum ait, mensem intercalarem constare ex diebus XXVIII. Cicero ad Leptam, lib. VI Epistolarum, manifesto Kal. priores intercalares diem primum Mercedonij vocat, tanquam vterque mensis intercalaris diceretur. Cum, inquit, ad VI Kal. intercalares priores rogatu fratrum tuorum venissem. Ea epistola scripta fuit anno Confusionis, in quem intercalatio Mercedonij ex consuetudine inciderat, teste Suetonio. Sane anno embolimaeo dies Mercedonij mensis putabantur ex ante diem Terminalia. Cicero ad Atticum lib. VI, statim initio: Accepi literas tuas A. D. quintum Terminalia, Laodiceae. Scribit enim Cicero tanquam eo anno intercalatum esset. Quare eadem epistola ita scribit: Quinto togam puram Liberalibus cogitabam dare. mandauit enim pater. Ea sic obseruabo, quasi intercalatum non sit. Dubitabat autem Cicero, Romae intercalatumne esset eo anno. Nam in illa, quam ante hanc scripsit, rogat Atticum, certiorem se faciat, intercalatum sit, necne. Ex verbis Varronis cognoscimus, mensem tertiumdecimum fuisse iustum Februarium, hoc est, XXVIII dierum. Quare non semper Terminalia erant XXIII Februarij. Cum enim Mercedonius erat XXII dierum duntaxat, tunc Terminalia erant in XXII. &Regifugium semper erant Kalendae mensis XIrI, quemadmodum Terminalia erat vltimus Mercedonij. Quando autem Romae primum intercalatum sit, ne Varro quidem ipse sciebat, qui scripsit mentionem intercalationis fieri in quadam aenea tapula sub coss. L.