Latin
122.1 to 122.4
Scaliger, De emendatione temporum 122.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
XI ergo biennia producent dies xxii, qui est iustus modus Mercedonij. Hic omittetur intercaiatio iusti Mercedonij, dierum XXII. Retinentur 12 horae, quae in sequenti biennio cum diebus XxII, horis 12 producent Mercedonium XXIII dierum. Quare legitimus locus omittendae intercalationis competit fini anni 22: vbi annus Romanus exaequatur cum Sole. Et quia 12 horae Soli supersunt supra dies anni, nunquam exaequabuntur, nisi alteris 22 annis, post quos nihil relinquitur. Itaque periodus Romana fuit annorum 22. Liuius de Numa: Atque omnium primum ad cursum Lunae in duodecim mensis describit annum. Quem, quia tricenos dies singulis mensibus Luna non explet, desuntque dies solido anno, qui Solstitiali circumagitur orbe, intercalaris mensis interponendo, ita dispensauit, vt vicesimoquarto quoque anno ad metam eandem Solis, vnde orsi essent, plenis annorum omnium spatijs dies congruerent. Plena B spatia vocat intercalationes Mercedonij, quibus inania spatia anni Romani explentur, vt cum Solstitiali cursu aequentur. Vult autem intercalatione vicesimi quarti anni, &,vt ipse loquitur, omnibus spatijs anni ad finem vsque vicesimi quarti expletis, annum Romanum ad metas Solis redire. Quod falsissimum est. Nam non omissa intercalatione vicesima quarta tot dies superant, quot sunt anni, vt iam explicatum est. Sane ipse diserte ait plenis omnium annorum spatijs vicesimo quarto aequationem fieri. Quod si verum est, quod quidam interpretantes hunc locum, annotarunt, hic intelligi omittendam esse intercalationem vicesimi quarti anni: quomodo hoc fiat non video. Nam omittebatur Mercedonius: qui cum XXIIIdies nunquam excedat, minor est XXIIII. Ita vnus dies abundaret, aut duo, si in 24 annum incideret Mercedonius xxii dierum. Atqui, vt dixi, Romani tot annos sustinebant, donec iustus Mercedonius omitti posset. Id autem fiebat 22 anno. Ergo vicesimus secundus annus, fuit periodus Romanorum. in qua decem erant biennia ἐμβόλιμα, &vnum sine embolismo. Hoc modo fiebat, vt ex 12 horis residuis anni 22, Mercedonius primus secundae periodi esset XXIII dierum, cum Mercedonius primae fuisset tantum dierum xxii, horarum 12. Atque ita deinceps Mercedonij dispensabantur, vt ex anni Solaris ratione nihil reliquum esset, quod Mercedonij paris, &imparis commutatione non compensaretur. Quia vero lustrum Romanum erat minor periodus, vt Olympias Graecorum: periodus, quae aliunde incipiebat, quam a primo anno lustri, erat imperfecta. Prima periodus incipiebat ab anno primo lustri: secunda a tertio: tertia a quinto: quarta a secundo: quinta a quarto.