# De emendatione temporum 126

Scaliger, De emendatione temporum, FEROBVS ATTERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/126

Tanto interuallo abfuit finis anni Romani a priscis metis brumae. Postremo idem scribens ex a. d. XViI Kal. Iun. ait se aequinoctium moratum esse, quod valde perturbatum erat. Vt appareat illis temporibus, Ianuarium Romanum in Octobrem Iulianum incurrisse. Atque hic erat anni Romani status, cum C. Caesar ei manum admouit: qui ex Lunari non malo in pessimum a Numa, aut alio rupice, & rustico deprauatus, vitio intercalationis, veteres fines suos tamen tueri non potuit. Vt non semel miratus sim, orbis terrarum dominam gentem, quae generi humano leges dabat, sibi vnam legem anni ordinati statuere non potuisse. vt post hominum memoriam nulla gens in terris ineptiore anni forma vsa sit. Si tamen vitio Pontificum intercalatio deprauata non fuisset, facile erat tempora, & Fastos Romanos ex illius anni obseruatione propagare. cum igitur ex ijs, quae supra disputata sunt, pateat lanuarium priscum in Octobrem Iulianum temporibus vltimis conuenisse: miraberis tamen Ciceronem Tironi scribentem mense Nouembri hibernam nauigationem eo tempore timere, atque adeo ipsi Tironi interdicere, Nouembri hiberno mense, nauigare. Quod quid cuiusue modi sit, quaerendum relinquimus.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
