# De emendatione temporum 127

Scaliger, De emendatione temporum, IOSEPHI SCALIGERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/127

IOSEPHI SCALIGERI IVLI CAESARIS FILI DE EMENDATIONE TEMPORVM, LIBER TERTIVS. N Astronomicis ὁμαλαὶ κινήσεις vocantur eae, quibus ex Anomaliarum Canonibus competentes πρσθαφαιρέοις adhibitae non sunt. Ideo illis motibus, aut deest semper, aut superest aliquid. Sic in ratione anni eum annum aequabilem vocamus, cui propter commodiorem vsum aut abest, aut superest aliquid. Exempli gratia: Persico anno quadrans de Solis ratiocinijs deest. At Graeco supra Lunae ratiocinia dies fere sex supersunt. Vtrique hoc contigit propter & comodiorem mensium in triginta dies tributionem, & aequabilem dierum descriptionem. Quaquidem aequabilitate mensium Graeci volebant Lunae motum assequi. Sed hoc erat vltra fines iaculum expedire. Plus enim dierum ad eam diem assumebatur, quam modus anni postulabat. Contraria ratione Orientis nationes, praesertim Chaldaei, cum eodem anno antea vterentur, atque ad vitandum taedium embolismorum eum castigare vellent: primum illum a Solis propius, quam a Lunae rationibus abesse animad uerterunt: quod videlicet populares temporum errores magis in Luna, propter illius sideris celeritatem, deprehenduntur, quam in Sole. Deinde conuenit inter eos, vt ex modulo anni sui, qui 360 dierum tantum erat, partem 72 decerperent, atque eam anno appenderent. Diuisa itaque anni quantitate in 72, excerptae sunt dies V, & in calcem anni post 360 dies reiectae: quas ἐπαγομένας Graeci vocant, Aegyptij prisca lingua NESI: Persae, & Armenij nponoo, MVSTERAkAH. Aethiopes corrupto Graeco vocabulo etiamnum hodie PAGOMEN appellant. Cum ita annum 365 dierum constituissent, non dubitarunt eum Solarem appellare: cum tamen non ignorarent, illi anno ad perfectionem quadrantem diurnum deesse. quo neglecto in 120 annis per mensem integrum recedit caput anni ab epocha Solari. Verbi gratia: Caput anni, quod hodie fuerit in Kal. Mai, id post 120 annos, incidet in Kal. Aprilis. Quare duodecim mensibus vertentibus disceditur a prima epocha, dies 360. quod tembus est annorum duodecies 120. hoc est, 1440. Post viginti annos receditur dies 365. Et summa annorum fit 1460 anni aequabiles. quo interuallo caput anni huius totam ordinationis Iulianae seriem peruagatur. Quem annum magnum vocabant. Constat enim ex duodecim magnis mensibus, qui singuli sunt annorum 120, vel decies duodecim, & quinque magnis ἐπαγομέναις, vel quinquies quater annis. Sed quod Censorinus huiusmodi magnum annum κυνικον vocari ait, id verum est, si spectes neomeniam Thoth. Quoties enim neomenia Thoth in ortum canicuiae incidit, is dicitur recte κυνικὸς ἐνιαυτὸς. Idque iterum vt accidat, non paucis annorum centurijs opus est.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
