Latin
128.5 to 128.6
Scaliger, De emendatione temporum 128.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed post 1460 exactos anno proxime incunte, Thoth Aegyptiacus redit iterum in eam diem mensis Iuliani, in qua ante 1460 annos aequabiles fuerat. praeterea anni aequabiles 1461 sunt 1460 absoluti Iuliani Ego sanè in hoc loco Dionis immorandum amplius esse non censuissem, nisi is locus magnum virum Gazam in eundem errorem impulisset: qui eum, quanquam non ijsdem verbis, in suum libellum de Mensibus traduxit. Cuius verba necessario apponenda esse iudicaui. δοκοῦσιν οἱ Λἰγύπτιοι πρῶτοι μηοὶ χρήσασθαι κατ ἢλιον τριακονθημέρσις δώδεκα, καὶ πέντε ἡ μέρας ἐπαγαγειν κὰ τʼ ἐνιαυτν ἔκαστον, ἔς, τε ἐπιτρὲ χρν μέριον τῆς ἡ μέρας εἰς ἐκπλήρωσιν τοῦ ὅλου ἐνιαυτοῦ ἐκ περιόδων πλδόνων ἐ τὴν ἀπολαβόντες συνθέσθαι μίανή μέραν. Aperte ex Dione expiscatus est, vt vides. Et περίοδον πλεόνων ἔτν intelligit mille quadringentos sexaginta annos. Error sane in philosopho potius, quam historico castigandus. Sed quid Iulio Firmico facias, qui ita in prooemio operis suis scribit? Quantis etiam conuersionibus maior ille, quem ferunt, perficeretur annus, qui quinque has stellas, Lunam De emendat. temporum lib. II. Lunam etiam, ac Solem locis suis, originibusque restituit, qui mille quadringentorum &sexaginta vnius annorum circuitu terminatur. An non plane ἀποκατάστασιν omnium planetarum illo circuitu anni Canicularis fieri putat? Quid imperitius potuit dici?