# De emendatione temporum 129

Scaliger, De emendatione temporum, IOSEPHI SCALIGERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/129

Antequam huius anni ( ἰστορούμενα, & methodum quandam aperiamus, statuendum est nobis illius caput in quadam nota epocha, vt, quando opus erit, ex eo, tanquam ex penu, interualla eius depromantur, à quibus Orientis nationes annum suum ciuilem ordiuntur. Ponamus igitur primum Thoth illius anni caepisse anno primo periodi Iudaicae, Martij xxI, feria septima, cyclo Solis Iuliano iii. Praeterea fingamus omnes annos Iudaicos Iulianos esse, idque a Kalendis lanuarij, quae primum Tisri Iudaicum proxime secutae sunt. Hoc modo, cum tibi noti sint anni periodi Iudaicae, semper ex illorum comparatione huius progressum scies hoc modo: Quadrantem annorum Iudaicorum praeteritorum abijce a 79 diebus, siquidem quadrans fuerit minor. Contra si maior, abijce 79 a quadrante. Residuum sunt dies a Kal. lanuarij, post quos incipit Thoth, vel neomenia huius anni aequabilis. Exemplum. Volo scire, in quem diem Iulianum incurrat neomenia Thothin anno Iudaico 141. Quadrans annorum praeteritorum 140, 35. Aufero à 79, quia quadrans minor est. Residuum, dies 44. Aio igitur Thoth anni 141ineuntis incipere post 44 diem exactum a Kal. Ianuarij. 45 dies a Kal. Ian. est 14 Februarij, in litera C. Periclitare ex methodo feriae. Annis aequabilibus adde VI, quia primus caepit feria VII. Habes feriam VIi huius anni. qui cum sit 141 itidem Iudaicus, cyclus Solis Iulianus fuit 3. Ergo feria VTI litera C. Verum est igitur Thoth huius anni incipere a 14 Februarij, litera C. Si quadrans maior est, tunc deductis 79 de quadrante remanent dies retro numerandi ab vltima Decembris. Volo scire Thoth anni 981 Iudaici. quadrans annorum praeteritorum 245. Aufer minorem numerum 79. Residuum, 166. qui de anno Iuliano deducti relinquunt quantitatem a Kal. Ianuarij, 199. hoc est 18 Iulij. Adiectis 6 diuide annos propositos aequabiles 981 per 7. Remanet feria 7. Annus Iudaicus 981 caepit a cyclo Solis Iuliano primo. & post Kal. Ianuarij ingreditur cyclum secundum. Litera dominicalis E. Feria vni, D. Ergo 18 Iulij fuit vltima praecedentis anni, & 19 eiusdem orditur annum 981, feria VIT, in litera D. Cum annorum Iudaicorum summa excesserit 1460, quoties 1460 reperientur, tot vnitatibus augendi sunt anni. Vel aliter. Redactis quadrantis diebus in annos aequabiles addendi sunt annis Iudaicis propositis. Exemplum: Hic annus currit Iudaicus 5341. Quadrans annorum praeteritorum 1335. qui sunt anni aequabiles tres, dies 240. Adde annos illos tres ad praeteritos Iudaicos. Fiunt anni aequabiles praeteriti 5343. Abijcio 79a 240, secundum doctrinam superiorem. Remanent dies 161. qui de 365 diebus Iulianis detracti relinquunt dies a Kal. Ianuarij 204, hoc est, 23 Iulii, in litera A. in qua debet desinere vltimus dies ἐπαγομένων Aegyptiacarum anni exacti 5343. Adiice 6 ad 5344 annum, cuius neomeniam quaeris. Abiectis septenariis relinquitur feria secunda neomeniae dicti anni 5344. Ergo praecedens desiuit in feria prima, litera A. Quod verum est. Nam anno praeterito, cyclus Solis erat 22, litera Dominicalis A. Quare annus 5344 aequabilis caepit 24 Iulij, feria secunda, anno Iudaico currente 5340. qui erat a Christo, secudum Dionysium, 1581. Hoc modo recte seruabimus interualla annorum Nabonassari, & Philippi Aegyptiacorum, lezdegird Persicorum, & aerae Armeniacae.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
