Latin
IOSEPHI SCALIGERI
Scaliger, De emendatione temporum 130
Unproofread scanNot analysed yet
Superest nunc, vt methodum Lunae in hoc anno reperiamus, si qua periodus proxime cursum eius sideris cum anno Aegyptiaco exaequare possit. Quae sane deprehensa est esse vigintiquinque annorum, vt quemadmodum enneadecaeteris in anno Iuliano, ita εἰκοσιπενταετηρὶς in anno aequabili proxime ad praecisam aequationem accedat. Enneadecaeteris Iuliana maiuscula est Lunari hor. 1. 485. εἰκοσιπενταετηρὶς Aegyptiaca relinquit supra ratiocinia Lunae, hor. 1. 123. Tanto praecisior est εἰκοσιπενταετηρὶς Enneadecaeteride. Modus anni Aegyptiaci, siue aequabilis, dies 365. Annus Lunaris. 354. 8. 876. Differentia. dies 10. 15. 204. Duc igitur vicesies quinquies hanc ὑπoχίν. Prodeunt dies 265. hor. 19. scr. 780. Mensis Lunaris. 29. 12. 793. quos multiplica nouies. quia tot embolismi sunt in hac periodo. Producuntur dies 265. 18. 657. Deducantur de illo excessu anni Aegyptiaci. Remanent dies O. 1. 123. Quod erat demonstrandum. Nunc videamus, quomodo, &quando intercalandum. Tres ὑπροχαὶ anni Aegyptiaci fiunt dies 31. 21. 612. Deducto mense Lunari remanent epactae anni tertij, 2. 8. 899. quae cum triplicato iterum excessu, abiecto mense Lunari, relinquunt epactas anni sexti. 4. 17. 718. Tertio triplicatur excessus. Et cum epactis anni sexti, deducto mense Lunari relinquit epactas anni noni, 7. 2. 537. Quas si cum triplicato excessu iunxero, deducto mense Lunari, epactae, quae hinc prodibunt, nimium quantum excedent. Contenti simus igitur duplicato excessu, 21. 6. 408. Cum epactis proxime praecedentis embolismi fiunt dies 28. 8. 945. En Lunae rationes maiores anno Aegyptiaco. Nam mensis Lunaris excedit illam summam, vt scis. Auferatur igitur nunc summa anni Aegyptiaci, a summa Lunari. Relinquuntur epactae vndecimi embolismi. Item triplicetur excessus, neque iungatur superioribus epactis. quia iam non anni Aegyptiaci excessus est, sed Lunaris. Ex triplicato excessu Solis prodeunt epactae 2. 8. 899. Et quia hae epactae anni Aegyptiaci maiores sunt proximis epactis Lunaribus, aufer Lunares 1. 3. 928, ab Aegyptiacis 2. 8. 899. Exeunt 1. 4. 1051, epactae ximembolismi. Triplica iterum excessum. Iunge epactas proximas. Abijce mensem Lunarem. Habes 3. 13. 870, epactas anni XVII. Triplica excessum. iunge epactas. Abijce mensem. Prodeunt epactae vicesimi embolismi, 5. 22. 689. Iunge triplicato excessui. Abiecto mense Lunari, remanent epactae vicesimi tertij embolismi, 8. 7. 508. quae cum duplicato excessu, deducta syzygiae vnius quantitate, relinquit in vicesimo quinto anno differentiam anni Aegyptiaci, &Lunaris, dies O. 1. 123. Nouies igitur intercalatur. Ternis quidem annis, tertio, sexto, nono, quartodecimo, decimo septimo, vicesimo, vicesimo tertio: Binis autem, vndecimo, &vltimo. Rursus quemadmodum ex Solis excessu supra Lunam in cyclo enneadecaeterico epactae formantur ad indicandam aetatem Lunae: ita etiam in hac periodo ex anni Aegyptiaci excessu Epactae produci possunt. Epactae igitur primi anni erit excessus ipse anni Aegyptiaci, 10. 15. 204. Secundi anni, duplum illarum 21. 6. 408. Tertij triplum. Et sic deinceps. Hae epactae in anno Aegyptiaco eum vsum habent, quem illae nostrae in anno Iuliano ad aetatem Lunae, vt Computatores nostri loquuntur, ad ποστιαίαν, vt Graeci, indicandam: nempe vt Kalendarum Regulares cum die proposita mensis, &cum epactis simul, abiectis tricenarijs, cum opus erit, ostendant ποστιαγαν τῆς σελήνης. Sed hoc differunt Regulares Aegyptiaci a regularibus Iulianis: quod omnium Kalendarum ReguDe emendat. temporum lib. II.