# De emendatione temporum 131.5-6

Scaliger, De emendatione temporum, 131.5 to 131.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/131.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/131.5

Dies igitur V Epactarum, cum vno regulari Thoth constituit nouilunium in 24 die Thoth, qui est Terminus nouisunii. Eadem methodus in aliis. Quae facillima est, dummodo epactas scias descendere, Terminos autem ascendere: item proximum annum ascendentem a primis Epactis, esse primum Terminorum. Haec ratio expedita erat, si Epactae praecise essent dierum certorum, neque horas & scrupulos appendices haberent. Quo fit, vt dies tantum terminorum, exclusis horis, & scrupulis progressu temporis nouilunij fines non attingant. Nam in 23 periodis Luna anteuertit cycium anni aequabilis die vno. Itaque castigatio adhibenda, quoties summa annorum Aegyptiorum, aut Armeniorum, aut Persicorum excedit 500 annos, aut paulo amplius. Melius igitur per characterem & feriam diei methodum Lunae tractabis. Cuius rei gratia Tabulas duplices tibi confecimus in mensibus, annis expansis, & collectis per periodos suas. De emendat. temporum lib. III.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
