Latin
134.1 to 134.4
Scaliger, De emendatione temporum 134.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quare Aegyptiorum Hierophantae quinto anno ineunte, annum suum iερογλυφικὸν à secunda die Thoth auspicabantur. &spatium illud quadriennij κυνικὸν ἐνιαντν vocabant, item ἡλιακὸν ἔτος, item ἔτς Θεοδ, id est Solis. sic secundo quadriennio exacto, noni anni principium a tertia Thoth putabant. " quadriennia praeterierant, tot ἐνιαυτους κονικεὺς putabant: quadriennium quidem exactum ἔτος θεοδ vocantes, annum autem aequabilem labentem, QVADRANTEM. Verbi gratia: Proponatur vicesima sexta dies Paophi, qui est secundus mensis. A Neomenia Thoth ad vicesimam sextam Paophi fluxerunt dies quinquaginta quinque solidi. qui per quatuor diuisi dant tredecim ἐναυους θεοδ, &26 dies est quartus quadrans anni Xirsi Canicularis. Itaque hoc modo in literis subsignabant, &sacris libris: ACTVM ANNI DEI QVARTI DECIMI QVADRANTE QVARTO. Et quia annum, vt dixi, aequabilem vocabant QVADRANTEM, propterea illum ἱερογλυφικως designare volentes, quartam partem modi arualis, seu iugeri pingebant. Horus Apollo: ἔτος τῆὸς ἐνισταμενον γράφοντες, τέταρτον ἀρούρας γράφοισιν. ἔστι δὲ μέρον γῆς ἢ προυρα, πηχῶν ἐκατόν. βουλόμενοί τε ἔτος εἰπεῖν, TETAPTOΝλέγοισιν. ἐπειδὴ, φασι, κατὰ τὴν δύατολὴν τοῦ ἀστρουτῆς Σώθεως, μέχρί της ἄλλης ἐύατολης, τέταρτον ἡ μέρας πρόστίτεσθαι, ὡς εἶναι φέτος τοῦ ΘΕΟΥ τριακοσίων ἐξήκοντα πέντε ἡ μερῶν. ὅτον καὶ διὰ τετραετνρίδος περισσὴν ἡ μέραν Σριθμουσιν Αἰγύπτιοι. τὰ γὰρ τέσαρα τέταρτα ἡμέραν ἀ πὰρ τίζαι. Dilucide &plane non solum ex quadriennio Aegyptiaco, &quadrante κυνικον ἐνιαυτὸν constare dicit, sed etiam simplicem annum QVADRANTEM vocari. Quare errat Censorinus dupliciter, cum de hoc anno loquitur: primum, quod κυνικὸν ἐναντον vocari tantum dicit, eum, qui ex multis centurijs annorum constet, sed etiam, qui putet 1460 anno vertente Thoth in eundem Solis reuolui locum, vnde ante tot annos profectus fuerat. Nam, vt paullo ante disputauimus, Thoth profectus ab ortu Caniculae Kal. Augusti, post 1460 annos aberit ab ipso ortu Caniculae diebus plus minus vndecim.