Latin
MENSES
Scaliger, De emendatione temporum 138
Unproofread scanNot analysed yet
Feria quarta, quae in anno 120 erat in litera F, tunc erit in litera G, Decembris 30. Sed quia reliqui menses Nabonassari pertinent ad cyclum Solis Iulianum 26, diligenter cauere debent adolescentes, ne putent semper eundem cyclum per totum annum vsurpari. Hoc tantum accidit in quatuor annis, nempe 224, 225, 226, 227, in prima columna. in secunda, in annis 1684. 1685. 1686, 1687. In tertia columna, in annis 3144. 3145. 3146. 3147. In omnibus reliquis annis, semper bini cycli Iuliani vindicant sibi annum Nabonassari. Quare is cyclus Iulianus, qui e regione cycli Nabonassari respondet, is, inquam, est cyclus Thoth, &si qui sunt alij menses intra illum annum cycli. Nam constat non totum annum Nabonassari vni cyclo Iuliano attribui. Censorinus scribebat aureolum libellum suum de dic Natali, anno Christi Dionysiano 238, cyclo Solis 23, Lunae XI: quod cognoscimus ex anno Iphiti 1014, quo ineunte a diebus aestiuis ea scribebat eximius ille &doctissimus temporum &antiquitatis vindex. Is igitur scribit eo anno, Thoth Nabonassari noningentesimum octagesimum sextum incurrisse in a. d. VII Kal. Iulias: hoc est in XXV Iunj. Abiectis 28 de 986, remanet annus cycli Solis Nabonassari sextus. In secunda columna sinistra est cyclus Solis 23, vt proposuimus. Feria Thoth 2. Litera dominicalis cycli 23 est G. ergo secunda feria A. qui est character XXV Iunj. Praeterea quadrans annorum 986, nempe 246, deductis 56 relinquit 190. quae &ipsa de anni Iuliani quantitate deducta relinquunt 175, vltimam diem anni 985 in 24 luni. Ergo Thoth986 in 25. Quod autem scribitur apud eundem Censorinum, Vipio &Brutio Praesente COSS. anno Nabonassari 886, neomeniam Thoth incurrisse in XTI Kal. Augusti, mendum est librarij, non error Censorini. Centum enim quadrantes Aegyptij dant annos Caniculares XXV. hoc est, dies XXV. Adde 25 ad 25 Iunij. incidis in 20 Iulij. Periclitemur ex methodo nostra. Quadrans annorum 886 est 165, detractis 56. Rursus 165 de 365 detracta relinquunt 200, nempe 19 Iulij, vltimam diem anni 885. Quare Thoth 886 caepit die Iulij 20. Abiectis 28 de 886 relinquitur cyclus Solis Nabonassari 18. qui in latere sinistro indicat feriam Thoth7: in latere dextro, secunda columna cyclum Solis Iulianum VII. Feria igitur septima E, qui est character XXIulij. ANNI Nunc ad methodum Lunae in mensibus Nabonassari veniamus.