# De emendatione temporum 14

Scaliger, De emendatione temporum, DE MENSIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/14

Haec est pars prior, quam initio huius diatribae Chronologo promisimus, de annorum & temporum Ciuilium generibus. Altera pars est de charactere, qui necessarius est notandis temporum interuallis, quae sequentibus libris tractabimus, item diuersis computis nationum annalibus, de quibus librum singularem ad calcem operis adijciemus, non tanquam appendicem, sed partem vnam operis nostri. Quis igitur sit vsus characteris temporum docet nos Ephorus, qui cum annum excidij Troiae ex Olympiadum epocha notare non posset, cum is casus aliquot saeculis antiquior sit prima Olympiade, dixit id accidisse eo anno Attico, quo viginti πειτταὶ ἡμεραι annum explebant. Statim peritis anni Attici subolebat, quo anno id accidere potuerit. Sciebant enim quoties in quanto interuallo annorum id fieri posset. Exemplo Ephori erit nobis character excogitandus, quo animus anceps in triuio constitutus quaesitum ad fontem manu deducatur. Erit igitur primum totius instituti nostri fundamentum annus Iulianus, quem fingimus ante multa millia annorum fuisse. Characteres vero illi duos dabimus, cyclum Lunae Dionysianum, cuius hic est annus VI, & cyclum Solis Iulianum, cuius hodie annus XXIII currit. Tertium etiam, vbi ratio temporum patietur, Indictiones, non aspernabimur. Nam qui his characteribus semel vti instituerint, illi, quae sit constantia, & fides illius methodi pulcherrimae in ratione temporum, experientur. Si quis hoc anno Christi 1582 incertus, quot annos natus sit, tamen & maiorem se triginta septem annorum, & minorem quadraginta quatuor sciat, is imitatur imperitiam Chronologorum Graecorum, qui circiter illius, & illius regis tempora illud, & illud accidisse dicunt, annum vero certum non definiunt. Sed cum idem adijcit natum se Nonis Augusti, feria quinta, is addit characterem certum & indubitatum, quales sunt viginti περιτταὶ ἡμέραι Ephori. Nam feria quinta non potuit incurrere in Nonas Augusti, nisi cum litera Dominicalis est C. Ante 37 autem annos id accidit anno Domini 1540, cyclo Solis nono. Itaque hoc characterismo constantissime affirmamus eo anno hominem natum, & proximis Nonis Augusti illi quadragesimum tertium natalem initurum. Idem vsus cycli Lunaris adhibita castigatione, vt à prima Olympiade ad annum Domini 1400 tot dies neomenijs adhibeas quoties 323 annos reperies. Exemplum. hic est annus à prima Olympiade 2358. In quibus annis septies reperitur numerus 323. septem igitur dies neomenijs hodiernis adijciendi. Verbi gratia. anno primo cycli epactae XI. nouilunium Martij XVIII. additis vu diebus nouilunium, vel potius coniunctio luminarium erat in XXVMartij prima Olympiade & deinceps ad 323 annos. Sed post 150 annos minuendae erunt neomeniae totidem diebus, quoties 323 anni reperientur post annum Christi 1700. & fortasse citius. Nunc rem ipsam videamus. DE ANNO De emendat. temporum lib. I. DE ANNO AEQVABILI MI

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
