# De emendatione temporum 141.5-6

Scaliger, De emendatione temporum, 141.5 to 141.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/141.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/141.5

Fuit igitur nouilunium feria Vi Neomenia Thoth feria IIII. quae characteri Mefori adiecta constituit eius neomeniam, & XV, feriam V. Ergo 16 Mesori fuit oppositio media circiter 19 horam, vt propositum erat. Iam si secutus fuissem Terminum, superassem fines oppositionis, die solido. Nam Terminus 8 ad 339 appositus conficeret 347. quae est 17 dies Mesori, non 16. Itaque in annis 547 Termini excedunt fines Lunae die vno. At per numeros posteriores nunquam errabis. Ea tutissima est methodus. Numeri posteriores annorum 525, & 22 adiecti fiunt 22. 19. 546. Quibus adijciantur numeri oppositionis 339, nempe 20. 9. 601. Conflantur 13. 5. 67. Deducti de 30, relinquunt 16. 18. 1013. verum diem oppositionis Mesori. Fac periculum omnium defectionum Lunarium, quaecunque extant apud Ptolemaeum. Semper eandem constantiam experieris. Vnum tantum excipio; quod inuitus epocham Nabonassari a Ptolemaeo praescriptam apposui, ne viderer aut arrogans, qui eam contemsissem, aut supinus, qui non animaduertissem, vt ingenia horum temporum nihil non in bonos mentiuntur. Nam ex vero eclipsium illarum epilogismo epocha primi nouilunij Nabonassari, fuit 24. 18. 423. Differentia illius, & Ptolemaicae epochae, scrup. Chald. 733. quae in ratione defectionum non est contemnenda. Itaque si quis illa adijciat epilogismo Lunari, perueniet semper in fines mediarum coniunctionum, à quibus tot scrupulis aberit, duce epocha Ptolemaei. Haec interea admonere volui. Caetera palam est a nobis recte tradita fuisse.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
