# De emendatione temporum 142-2

Scaliger, De emendatione temporum, DE NEVRVZ PERIODICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/142-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/142-2

DE NEVRVZ PERIODICO VETERVM PERSARVM. MNIVMnationum, quae anno aequabili vsae sunt, ab initio idem caput anni fuit. Itaque easdem neomenias mensium habebant, hoc vno excepto, siquid mutatione ἐπαγομένων variabat. Nam illae quinque appendices dies alijs aliam sedem habebant. Chaldaei, Persae, Armenij, Syri, Hebraei, Aegyptij vnum, eundemque annum norant. Sed collocatio quinque extremarum dierum nonnihil statum illorum anni inter se dissimiiem faciebat. Persarum antiquitus idem annus fuit, qui hodie, tricenariorum mensium duodecim, & quinque appendicum dierum. Q. Curtius libro Iii: Magi proximi patrium carmen canebant. Magos trecenti & sexaginta quinque iuuenes sequebantur, puniceis amiculis velati, diebus totius anni pares numero. Haec Curtius. Quemadmodum igitur Aegyptij annum suum Canicularem vocabant, qui ex quatuor annis simplicibus & die aduentitio constabat: ita etiam Persae veteres suum quadriennium NEVRVZ vocabant. 1n33 enim illis est initium veris, quod ad verbum est, NOVVS DIES, quasi diceres νεημερίαν. Nam vt Aegyptij ortum Caniculae propter quem Nili incrementa fiebant obseruarunt: ita etiam Persae ad hanc vsque diem principium veris non solum temporum ciuilium epocham & titulum statuunt, sed etiam epulis, & pompa prosequuntur. Sane Fernandus Lopez Castagneda libro Indicarum rerum sexto, Cap. XLVI, scribit Lusitanorum legatum Baltazarem Personam a praefecto Xeque Ismaelis Regis in quodam oppido Persidis detentum, quia Rex celebraturus erat solenne festum, quod lingua Persica NEVRVZ vocari dicit, idque significare solenne verni temporis. Baltazarem Personam detinuerat Praefectus, vt omnem apparatum solennitatis NEVRVZ, & pompam regiam videret. Haec ille. Legimus etiam apud antiquos scriptores, apud Persas matrimonia legitima non videri, nisi quae tempore verno contracta essent. Hodie illud nomen NEVRVZ non solum apud Persas plurimum est in ore, sed etiam apud alias nationes, adeo vt Turcae annum Solarem Neuruz vocent: Et cum aetatem alicuius indicare volunt, tot Neuruz dicunt eum habere, quot annos natus est. Persae igitur annum suum Neuruz vocabant, vt Aegyptij Canicularem. Quin etiam vt Aegyptij ἐναυτὶν θεοῦ, sic illi Nnn No Sal Chodai, annum DEI, hoc est Solis. Vnde periodum annorum Solarium in ἀφετικοῖς vitae humanae Astrologi vocant SAL CHODAI. Sed De emendat. temporum lib. III.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
