# De emendatione temporum 147

Scaliger, De emendatione temporum, SINOINZ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/147

Itaque sexti mensis character, feria quarta. & tertia dies eiusdem est feria Vi, Martij 23. Pars vero posterior reddit idem nouilunium cum tertia die eiusdem mensis. Itaque conuenit. Proinde pronunciamus, in Babylonia nouilunium fuisse feria vi, Schehariz mensis die tertia, hora 19. 11. anno lezdegird 951. Ad conuertendos annos lezdegird in annos Christi, conuertendus & Canon est. Quadrantem annorum praeteritorum lezdegird abijce a diebus residuis lezdegird, accommodata integritate anni, cum opus erit. Habebis tot annos Iulianos, quot fluxerunt a morte lezdegird. Quibus adijce radicem, annos Iulianos 631, dies 166. Proponantur igitur anni lezdegird 950, dies 71 conuertendi in annos Christi. Quadrans 237 non potest detrahi de 71. Accommodo integritatem 365. Itaque abiectis 237de annis 949. diebus 436, relinquuntur anni Iuliani absoluti 949, dies 199. Quibus adijcio Radicem. Prodeunt anni Christi absoluti 1581. Mensium nomina, quae interpres Muhamedis Albatenij insigniter deprauauit, nec meliora Alfonsini ediderunt, ea nos ita, vt Persae scribunt, ijsdem literis, eademque forma concepta in laterculum coniecimus. Solent autem Persae nominibus mensium adijcere aND, quod eorum lingua mensem significat, vt nomina mensium a nominibus dierum mensis distinguant. Nam duodecim mensium nomina pertinent ad aliquem ex diebus mensium. Phrurdin, verbi gratia, nomen mensis primi in anno hodierno est cognominis quintaedecimae diei mensis. Cum voce nNo accipitur pro mense. sine illa est dies Xv mensis. Rursus Adarpahaschth est secundus mensis lezdegird. Eius cognominis est dies tertia mensis. Sic denique omnium mensium nomina, sunt & dierum mensis notae. Ea autem nomina sunt Heroum, aut veterum Regum Persidis. Vt primus dies mensis Oromazda est nomen proprium, quod Graecis effertur ὀρμισδας, vel, vt in quibusdam inuenio, ὀρομάζδης. Quo nomine etiam Solem appellabant, vt ipsi Graeci prodiderunt. Neque sequius de alijs nominibus dierum mensis iudicandum. Eae appellationes dierum etiam hodie apud illam gentem in vsu sunt. In editione Latina Albateni mire detorta sunt nomina Persica, vt iam diximus. Vt cum lezdegird vocatur filius Kiste. Interpres tamen scripserat Kisre. 1100. quod Chusrui efferendum. χοσρόης. Infra tamen editum est KISRE. Rursus illa mendosa: Et dies, in qua finietur, erit prima dies Efrosdmeh, quae est dies Eueirur. Lege, erit prima dies Efrordin meh, quae est dies Euel ruz inn vni Persice est prima dies. Interpres nesciebat Persice. Efrordin meh pronunciatur pro Elfrordin meh cum articulo Arabico πND J77179VN. Nam in quibusdam literis L articuli est ἀύεκ φώνητον. Sunt alia apud eundem autorem, quae ita deformata sunt a typographis, vt sine Codice Arabico agnosci non possint.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
