# De emendatione temporum 148

Scaliger, De emendatione temporum, DE ANNO ARMENIORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/148

DE ANNO ARMENIORVM. ON solum diximus antiquissimam anni formam Persarum, Chaldaeorum, Syrorum, Aegyptiorum in duodecim menses aequabiles, γίλλκει & quinque appendices dies sine vllis scrupulis descriptam fuisse, sed etiam aut parum, aut etiam nihil inter se neomenias mensium discrepasse. Nam aut penitus easdem neomenias fuisse, aut si discreparent, id transpositu quinque appendicum dierum contigisse. Quod Armeniorum etiam obseruauit antiqua consuetudo. Nam eorum mensis primi, quem SAHAMI vocant, neomenia incurrebat in V Ἰχριάκ. quia Musteraka incipiebant a neomenia Choiac. Harwatsis vero, Nawasari, & Huri, hoc est, decimus, vndecimus, & duodecimus mensis, concurrebant cum Thoth, Paophi, & Athyr, nulla plane differentia. Hunc anni cursum integrum conseruarunt, quandiu intercalationem Persici Neuruz, & Salchodai retinuerunt. Tandem anno Nabonassari 1300, periodi suae statum turbarunt. Nam cum eorum Musteraka, vt ordo postulabat, a neomenia Choiac incepissent, neomeniae Sahami locus congruebat VI eiusdem Choiac. Ipsi vero in quarta Musteraka neomeniam Sahami locarunt, & annum illum biduo mutilum habuerunt. Cur hoc facere illis in mentem venerit, nondum expiscari potui, illorum historijs, & monimentis destitutus. Hoc tantum scimus, illum fuisse annum Nabonassari 1300. Cuius neomenia Thoth, Aprilis VTI, feria prima. Neomenia vero Sahami Armeniaci Choiac iiii. Differentia annorum Nabonassari, & Armeniorum, anni aequabiles 1299, menses III, dies iIII. hoc est, dies 94. Rursus differentia annorum Armeniorum, & lezdegird, anni aequabiles 79, dies 3. Primi Sahami neomenia, feria in, Iulij 9. cyclo Solis primo: anno Christi Dionysiano 552. anno Iudaico 4311, neomenia Tamuz. Cuius Tisri, 1. 14. 375. Nisan, 5. 7. 526, Aprilis XI. An φάσις σελήνης eos hinc annum suum auspicari, & biduum tempori suffurari coegerit, equidem nescio: quanuis eo inclinat animus, vt eam caussam innouationis vnicam fuisse credam. Methodum conuersionis annorum Armeniorum in annos Christi Dionysianos, & contra, iam ignorare non potes, qui hoc facere in annis lezdegird didicisti. Detracta igitur Radice Armeniaca 551. 190 ab annis Christi proxime praeteritis 1581, remanent anni Iuliani 1029. 175. Quorum quadrans diebus residuis appositus constituit annos aequabiles epochae Armeniacae praeteritos 1030: dies 67 anni 1031 labentis. Qui dies de quantitate anni Iuliana detracti relinquunt 25 Octobris anni Christi 1581. anno Armeniaco ineunti 1031 adde 2. Abijce septenarios. Remanet feria quarta huius anni Armeniaci 1031, in 25 Octobris, cyclo Solis 22, in litera D. Hinc manifestam differentiam vnius tridui vides inter annos Armeniacos, & lezdigirdicos. Vt ex anno Armeniaco Persicum constituas, detrahe 3. Vt ex Persico Armeniacus fiat, adde 3. Laterculum neomeniarum mensium Persicorum & Armeniorum vnum fecimus. quia conueniunt in charactere: discrepant in cyclo Solis Iuliano. LATERDe emendat. temporum lib. III. A aliquid diuini in Luna potius, quam in Sole esse existimarent. Nihil aliud, quod opinioni eorum faueat, adferre possunt, quam Iudaeorum diem ciuilem ab occaso Sole incipere: ob idque sequi Lunarem ab initio annum illorum fuisse.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
