# De emendatione temporum 15-2

Scaliger, De emendatione temporum, CAELESTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/15-2

Neque enim id solum facimus propter κατάχρηοιι, quae mihi cum multis iam communis est, qui ita hoc nomen vsurpant, sed etiam si hic error est, placuit errare cum Diodoro Siculo, qui non tantum bisextum pro die, sed etiam pro quadriennio toto, atque adeo pro Olympiade vsurpat. Quarto loco est Differentia anni Tropici cum diebus προεμπτώσεως, horis, & scrupulis. Vitimo loco est character anni, cuius ratio nunquam redit in orbem, nisi post 24 periodos paruas, ex quibus magnam hanc periodum constare diximus. Huic Tabulae subiecimus Indicem annorum bisextilium. Ita enim cum vulgo annos embolimaeos vocamus: qui omnes sunt numero 157. quorum ij, qui in prima linea sunt, omnes post quinquennium Bisextum accipiunt: reliqui post quadriennium. Id in frontibus linearum notatum est. Nam in fronae primae quinarius numerus significat annos illos a quinto deorsum 620 descendentes quinquennio exacto bisextum accipere. Similiter in reliquis lineis quaternarius ostendit bisextum post quartum annum fieri, vt solet in ordinatione Iuliana. Tertio loco adiecta est Tabella periodorum absolutarum, quae scilicet nullas appendices horarum aut scrupulorum habent, cum diebus suis προεμπτώσεως & cyclo Iuliano. Vltimo loco sequitur Laterculus mensium caelestium cum characteribus suis. Si enim ex Tabula magnae periodi nactus sis Characterem anni, Laterculùs ostendet characteres reliquorum mensium. Vt, exempli gratia, si neomenia κριανος, in qua conficitur aequinoctium vernum, caeperit feria vi, & velim scire neomeniam ζυγωνος, in qua conficitur aequinoctium autumnale, confero me ad Laterculum. Quaero in fronte Tabulae e regione κριατνος feriam VI, quae sexta est ordine. Deinde deorsum per eandem lineam descendens conquiesco in angulum communem siue προσελίθα e regione ζυγῶνος: vbi obuiam fit mihi feria IIIi ζγωνος. Proinde dico aequinoctium autumnale confici feria IIII, quia vernum incidit in vi. In eodem Laterculo post septem lineas characterum sequitur linea dierum expansorum in mensibus, vt scias quot diebus descriptus sit vnusquisque mensium caelestium. Huic coniuncta est linea non absimilis, sed dierum collectorum, vt ex illis constet numerus anni Tropici absoluti. Vltima linea est dierum Iulianorum, in quos incurrunt neomeniae mensium caelestium. de quibus diebus Iulianis detracta differentia relinquit mensem caelestem, quemcunque quaeris. Sciendum vero nullam Radicem astronomicam huic anno subijci pro fundamento, vt in astronomicis obseruationibus solet. Quis enim hoc posset praestare, vt annus ciuilis per omnia aequetur motui caeli? An parum est, si anni statum semper constantem in diebus conseruemus, nisi etiam περιεργίαν horarum adhibeamus? Qui hoc modo putant se anno recte consulere, nae ij, cum annum astronomicum plebeculam docere volunt, se politicum plane ignorare profitentur. Conditor huius anni hoc vnum considerare debet, vt semper principijs signorum constent dies, & characteres sui. Quicquid hunc modum excedit, περιεργία est, non diligentia. Sic Iudaeos diximus, qui anno emendatissimo vtuntur, nullam Radicem astronomicam ratiocinijs suis adhibere, sed politicam tantum. Sex enim horis inaequalibus a quolibet meridiano incipit dies ciuilis Iudaicus.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
