# De emendatione temporum 15.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 15.1 to 15.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/15.1

Quemadmodum enim in rationibus Lunae non συνοδον, sed φάοιν in anno ciuili constituendo conside ramus, ita etiam in anno ciuili Tropico non ἀκριβὴς ἰσημερία, sed confectum aequinoctium consideratur. Infantiam enim aliquot scriptorum dissimulare non possumus, qui in anno ciuili Tropico ordinando instrumenta σκιαθηρικὰ & nescio quae πραπήγματα nobis conficiunt, quibus aequinoctium prius deB prehendamus, quam annum e carceribus emittamus. Quanto melius eos erat tacere? Prius enim quo annus ciuilis ab astronomico differt, scire debebant. Quod igitur proponimus, id eiusmodi est. Aequinoctium vtrunque, solstitium, bruma pridie, an neomenia mensis deprehendatur, non impedit definitionem nostram. Statim enim per embolismum restituitur loco suo, aut saltem consideratione ciuilis diei. Nam ciuilem diem in duas partes diuidimus, vt veteres Hebraei, in vesperam, & mane. A vespera dies ciuilis Lunae incipit: a mane dies ciuilis Solis, posterior scilicet die Lunari semisse diei. Itaque si aequinoctium in orientem Solem non incidit, & feriam illius diei, tamen pridie in initia diei Lunaris incidit. Anno Nabonassari 586, Mesori 30, feria tertia, sequente quarta, aequinoctium autumnale deprehensum est ab Hipparcho, post oc casum Solis. qui erat annus 548 periodi, siue cycli Solaris. Litera dominicalis D. feria quarta ergo F. qui est character neomeniae septimi mensis. Rursus tri ennio post idem aequinoctium ab eodem obseruatum, feria sexta, mane. Litera dominicalis caelestis G. feria sexta E. pridie neomeniam Zygonos. sed accipimus feriam Solis ab oriente Sole. Praeterea anno sequente, feria septima, meridie idem aequinoctium notatum, cum Litera dominicalis esset F. Contra idem obseruabat aequinoctium vernum anno Nabonassari 602, Mechir 27, mane, feria quarta, anno periodi 564. Litera dominicalis E. proinde feria quarta A, qui est character primi mensis. Anno 613 Nabonassari, Mechir 29, post mediam noctem, feria tertia, sequente quarta idem aequinoctium ab eodem obseruatum, anno 575 periodi sextae. Litera dominicalis, E. Neomenia mensis primi feria quarta, sex horis post obseruatum aequinoctium. Itaque ciuilis annus moratur astronomicum quadrante diei. Eodem modo anno Nabonassari 620 idem aequinoctium deprehensum Sole occidente, feria quinta, sequente sexta, neomenia Phamenoth, anno 582 periodi sextae. Litera dominicalis C.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
