# De emendatione temporum 15.5-6

Scaliger, De emendatione temporum, 15.5 to 15.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/15.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/15.5

Itaque neomenia ciuilis feria sexta, serior semisse diei secundum Solem, cum Lunaris feria conuenerit cum aequinoctij obseruatione. At anno Nabonassari 887, Pachon 7, feria secunda, Ptolemaeus obseruabat idem aequinoctium, anno 201 periodi septimae, cum Litera dominicalis esset A. Itaque hic aliquis merito nos accusare possit, quod neomenia mensis anticiparit aequinoctium. Sed anno sequenti propter bisextum, eadem neomenia incidit in feriam tertiam, anno Christi 141, cyclo Solis Iuliano decimo, Martij 22. in qua die anno antecedente obseruauerat Ptolemaeus. Idem dicas de eiusdem Ptolemaei solstitio eodem anno. Deprehensum enim est, feria V, Mesori XI, Iunij Iuliani 24: cum tamen neomenia quarti mensis caeperit feria quarta. Anno enim sequente litera dominicalis fuit F: Neomenia quarti mensis feria VI, qui fuit etiam character 24 Iunij, anno eodem Christi Dionysiano 141. Quare si Ptolemaei obseruatio incidisset in illum annum, conuenisset ei obseruationi cum ordinatione nostra, vt contigit anno Nabonassari 316, Phamenoth 21, mane, feria secunda, quando obseruatum solstitium a Metone & Euctemone. Erat enim annus 278 periodi sextae. litera dominicalis C. Itaque neomenia quarti mensis feria secunda. Eodem modo anno 880, Athyr 7, aequinoctium autumnale notatum a Ptolemaeo, feria tertia, anno 193 periodi septimae, cum litera dominicalis esset D. Sequitur enim neomeniae septimi mensis characterem fuisse feriam tertiam, anno Christi Dionysiano 132, cyclo Solis Iuliano primo, Septenbris 24.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
