# De emendatione temporum 15

Scaliger, De emendatione temporum, NORE GRAECORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/15

NORE GRAECORVM. VM quidam veterum, vt Macrobius, & Solinus, annum Graecorum merum Lunarem fuisse prodiderint: neque solum in ea haeresi fuerit vir clarissimus Theodorus Gaza, sed & vetustissimum scriptorem Herodotum opinionis suae testem adhibeat: equidem non temere ab eius auctoritate discedendum esse censuissem, nisi hominem eruditissimum, atque vtriusque linguae vindicem in re manifesta pueriliter errasse deprehendissem. Is igitur vt probet menses Graecorum Lunares, & alternis plenos & cauos fuisse, haec verba ex Herodoto producit: ἐς γὰρ ἐβδομήκοντα ἕτεα οὖρον τῆς ⟨όης ἄν θρώπω προτίτημι. οὗτοι ἐόν τες ἐνιαυσὶ ἐβδομήκοντα παρέχονται ἡμέρας διηκοσίας καὶ πεντακισαι λίας, καὶ δισμυρίας, ἐμβολίμου μηνὸς μὴ γενο μένου. Videamus an vera sit summi viri sententia: & dies vicesies quinquies mille ac ducentos per septuaginta annos partiamur. Prodit modus vnius anni, dies trecenti sexaginta. Perperam igitur Lunarem annum definit, cuius menses omnes fuerunt solidi. Duodecim enim menses omnes τριακον θημέροις annum habuisse, prodit Herodotus, non, vt ipse vult, alternis plenos & cauos. Sed cum ea fuerit Gazae sententia, mirum non contentum fuisse hominem vnum Herodoti testimonium contra se produxisse, nisi & Aristotelis altero ex libris ζῶων ἰστορίας loco magnam iniuriam existimationi suae fecisset. Scribit enim Aristoteles eo, quem ipse Gaza adducit, loco, ἔνιαι τῶν κυνῶν τίκτοισι πέμπτον μέρος ἐνιαυτοῦ, τοῦ τʼ ἔστιν ἡ μέρας ἐβδομήκοντα καὶ δύο. En quinquies LXXIi dies est annus solidus Graecorum, hoc est totidem dierum, quot iam posuimus ex Herodoto, SCCLX. Idem etiam Cleobuli aenigma canit, quod ex ipso Gaza confessionem expresserit. Id eiusmodi est: Εἰς ὁ πατὴρ. πάῖδες δὲ δυώδεκα. τῶν δὲ ἑκάστω παὶ δὲς τριήκοντα διανδιγα εἶδος ἔχυσαι. αἱ μὲν λευκαὶ ἕασιν ἰδεῖν. αὶ δʼ αὗτε μέλαιναι. ἀθάνα τι δέ τε οὗσαι ἀποφθινύθουσιν ἅπασαι. Aenigma quidem: sed eiusmodi, vt ex eo vel pueri diuinent, annum Graecorum habuisse menses τριακονθήμεροις omnes. Sed clarius Plinius, ac sine vllo aenigmate. Nulli, inquit, arbitror plures statuas dicatas, quam Demetrio Phalereo Athenis. Siquidem CCCL statuere, quas mox lacerauerunt, nondum anno hunc numerum dierum excedente. Cuius loci Pliniani Varronem interpretem dare possumus, qui apud Nonium scribit Demetrium Phalereum tot statuas adeptum fuisse, quot luces habet annus absolutus. Sic modus anni Graeci fuit dierum CCCLX. Non igitur fuit Lunaris. Alioqui si annus Lunaris fuisset, quomodo constaret id, quod scribit Plutarchus, scilicet defectionem Lunarem, quae praecessit cladem Persarum ad Gaugamela, incidisse in noctem mysteriorum Atticorum, hoc est εἰς εἰκάδὰ βοηδρομιωνος? Nam si vicesima Boedromionis confectum est plenilunium, sane sexta, hoc est ἔκτη τοῦ ἰσταμενου, fuit nouilunium. Non igitur Lunaris fuit ille Boedromion. Idem Plutarchus in Camillo scribit, victoriam Atheniensium ad Naxum, duce Chabria, contigisse βοηδρομιῶνος πέμττη φθινοντς, ἐν πδυσελήνῳ. Ergo duodecima Boedromionis fuit nouilunium.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
