# De emendatione temporum 153.1-3

Scaliger, De emendatione temporum, 153.1 to 153.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/153.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/153.1

Caeterum vt aliarum nationum, quibus in vsu hic annus fuit, eadem forma mensium, eaedemque neomeniae fuerunt, nisi sicubi ἐπαγόμεναι discrimen exiguum constituebant: sic Hebraeorum idem annus cum Aegyptiaco fuit: nisi vbi ἐπαγόμεναι differentiam quinque dierum constituebant inter quasdam Hebraeas & Aegyptiacas neomenias. Certissimum est mensem illum, quo egressi sunt filij Israel ex Aegypto, caepisse feria V. Nam primum Sabbatum, cuius celebratio indicta fuit, erat 22 dies secundi mensis. Autor ipse Moses Exodi XVi. Ergo primus mensis caepit feria quinta. Praeterea scimus ex epilogismo accuratissimo, vt alibi discutietur, annum exodi incidere in annum Iudaicum 2264. Quadrans annorum 2263 praeteritorum 565, detracta quantitate vnius anni aequabilis & ad 2263 apposita, praeterea deductis 79 de residuis diebus, relinquuntur anni aequabiles perfecti 2264. dies 121. horae 18. quibus de modo anni Iuliani detractis remanet vltima dies Augusti, quae & fuit vltima anni praeteriti 2264. Qua re Thoth anni 2265 caepit Kal. Septembris. Adijce 6 ad 2265 annum ineuntem. Abijce septenarios. Remanet character anni propositi 2265 feria tertia. Rursus adde vnitatem anno Iudaico 2264 proximo autumno inituro. Abijce 28. Remanet cyclus Solis Iulianus 25. Litera Dominicalis D. Ergo feria in F. quae est nota Kal. Septembr. Thoth igitur anni 2265 aequabilis congruit Kalendis Septembris. Rursus aequinoctium ea tempestate conficiebatur in I11 & IIII Aprilis. Mensis igitur cuius neomenia proxime post aequinoctium fuit, is est mensis Exodi Hebraeorum. Est ergo Pachon, cuius neomenia fuit 29 Aprilis. Adde characterem anni, feriam tertiam characteri Pachon. Fit feria quinta, character neomeniae Pachon, cyclo Solis Iuliano 26, in litera G. Hic est verus mensis Exodi Hebraeorum. Cuius 14 nocte mactatum fuit primum Pascha, hoc est ea nocte, quae secuta est XI Mai. Neomenia Payni 29 Mai, feria VII. vicesima secunda Payni, Iunij XIX. quod fuit primum Sabbatum Hebraeis obseruatum. ἐ παγόμεναι Hebraicae eo tempore incipiebant 21 Octobris. & neomenia primi mensis antiqui, 26 Octobris.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
