Latin
157.1 to 157.4
Scaliger, De emendatione temporum 157.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod monstri quid, cuiusmodi sit, equidem non video. Sed ille fucus in illis eclogis, quas mala fide ex bonis autoribus in suum Polyhistorem transtulit, multa eiusmodi sine delectu consarcinare solet. Dio contendit Caesarem LXVII tantum dies addidisse: addit etiam falli, qui plures ab eo intercalatos proderent. Quod verissime dictum ab eo. Nam Mercedonius, quem intercalauit, non erat Caesaris, sed consuetudinis. Dies autem LXVIT a se, non a consuetudine adiecit. His consentanea scribit Suetonius: annum confusionis fuisse xv mensium. Nam xxii dies mensis Mercedonij, item LXVTI Caesaris, fiunt simul dies LXXXIX. qui est iustus modus mensium trium Lunarium. Sic annus Iulianus habuit dies 365, cum quadrante. Quare autem ita menses impares constituit, vt binos continuos ὑπρημέρους, Quintilem, &Sextilem: Decembrem, &lanuarium constituerit, haec ratio est. Caesar voluit Solstitium, Brumam, &vtrunque aequinoctium a Kal. eorum mensium incipere, in quos eae partes anni incurrebant. Opinio autem illorum Romanorum simul, &Graecorum fuit, ea tempora confici in octauis partibus Signorum suorum. Quare principium Capricorni statuit in a. d. VIII Kal. Ianuarij. Itaque octaua pars Capricorni incidit in Kal. Ianuarij sequentis, in qua parte fidus brumae confici putabat Caesar cum vulgo. Initium Arietis in a. d. VIII Kal. April. Aequinoctium igitur in Kal. Aprilibus. Initium Cancri in a. d. VIII Kal. Quintil. Solstitium &octaua pars Cancri in Kal. Quintilib. Initium Librae in a. d. VIIi Kal. Octob. Aequinoctium autumnale &octaua pars Librae in Kal. Octobrib. Neque aliud fuit consilium C. Caesari in anni tributione. Nam etiam post Caesarem annis plusquam CL vulgus putabat quatuor tempora circa octauas partes Signorum confici. mendose. Hoc beneficium, quanuis a posteritate auidissime arreptum est, tamen tantum abest, vt statim vulgo acceptum sit, vt etiam palam correctori anni obtrectaretur. Est enim genus hominum, quibus inuitis bene fit, &quos seruare idem est atque occidere: qui illo dicto aures bonorum verberant: G κακὸν ε κείμκενον οὐ κινητέον. Neque enim defuerunt, vti iam diximus, qui illud incomparabilis viri diuinum factum reprehenderent. Inter quos M.