Latin
IOSEPHI SCALIGER
Scaliger, De emendatione temporum 162
Unproofread scanNot analysed yet
Porro ex vetustissimis scriptoribus, quiquidem extant, Marcus Varro vtitur ordinatione temporis Iuliani in libris rerum rusticarum. Eius verba sunt ex libro primo. Dies primus est Veris in Aquario, aestatis in Tauro, autumni in Leone, hiemis in Scorpione. Cum vniuscuiusque horum quatuor Signorum dies tertius &vicesimus quatuor temporum sit primus, efficitur, vt Ver dies habeat TCI, Aestas Xessi, Autumnus XCi, Hiems LXXXIX. Quae redacta ad dies ciuiles nostros, qui nunc sunt, primi verni temporis a. d. VTi Eid. Sext. hiberni ex a. d. iiii Eid. Nouemb. Manifesto dies ciuiles Iulianos intelligit. Sed &Cicero &Brutus, ac Cassius paulo antequam haec scriberet Varro, eadem descriptione vtuntur. Quia, quod Ciceroni dolebat, ἐκ διατάγματος hoc facere cogebantur. Caetera de appellationibus mensium, Iulii, &Augusti, &Br si qua sunt id genus, notiora sunt, quam vt iterum recoquenda sint.