# De emendatione temporum 162-2

Scaliger, De emendatione temporum, DE ANNO AEGYPTIORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/162-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/162-2

DE ANNO AEGYPTIORVM ACTIACO. VOD nationes ac Prouinciae Romani orbis ex edicto Iuliano annum ciuilem Romanorum statim non acceperint, in caussa fuit praepropera mors C. Caesaris, quae incidit in Idus Martias anni seKcundi Iuliani. Quare anno tricesimo septimo a caede Caesaris C. Octauius Caesar emisit secundum Edictum anni corrigendi, quo & nationibus imperii Romani hanc anni formam indixit. Sed Aegyptii iam acceperant, anno Nabonassari 719, quo Antonius & Cleopatra ab Augusto nauali praelio ad Actium promontorium victi sunt. Ptolemaeus a meridie Nabonassari ad Thoth Philippeum mortis Alexandri, colligit annos 424. Hinc ad Thoth Actiacum annos 294. Summa, anni Aegyptiaci perfecti 718. Ergo Thoth 719 Nabonassari est Thoth Actiacus. Censorinus ait annum Augustorum Actiacum 267 esse 1014 Iphiti, & 986 Nabonassari. Ergo Actiacus annus currens inciderat in 747annum Iphiti, & 719 Nabonassari. Rursus, quantum colligere potes ex illis, quae de anno Iuliano disputauimus, Kalendae primae Iulianae inciderunt in annum Nabonassari currentem 703. Quod si annus Actiacus congruit anno 719, ergo is fuit annus Iulianus 16, cuius Augusto Thoth Actiacus competit. Annus Nabonassari 719 est 19 cycli Solis Nabonassari. E cuius regione character Thoth est feria prima. Cui in secunda columna dextra congruit annus cycli Solis Iuliani octauus. Litera Dominicalis E, in vltima Augusti. Quadrans annorum Nabonassari 176. 18, detractis 56 relinquit dies exactas 120. 18, anni 719. quae proculdubio incipiunt ab vltima Augusti. Haec ratio vera erat, si Sacerdotes Romani Bisexti intercalationem recte obiuissent. Nunc qui Caesarem anni corrigendi rectam formam docuissent, ipsi vitiosam secuti sunt, vt Romani: donec ex secundo edicto, quod emisit Octauius Caesar, annis xri sine intercalatione transire iussis, ipsi rectam viam intercalationis institerunt. Igitur annus 16 Iulianus, in cuius Augustum Thoth719 incurrebat, habuit bisextum vitiosum DC, vt habes in capite anni Iuliani. Feria prima in litera C. Itaque Thoth, cui debetur litera C, propter feriam primam, quae eius character fuit, incidit in 29 Augusti, cum ex methodo emendati cycli deberet De emendat. temporum lib. III. deberet in vltima Augusti. Haec est ratio, quare 29 Augusti est prima Thoth fixi Aegyptiaci. Quam rem frustra tentassem, si cycli emendati, non vitiosi rationem habuissem. Tandem anno Iuliano 49, qui erat duodecimus currens eorum, quos Augustus sine intercalatione transegit, imputarunt quadrantem diei in fine 28 Augusti mensis, & anno quinquagesimo secundo in fine eiusdem 28 diei intercalatus est dies vnus ex quadrantibus quatuor conflatus.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
