Latin
CHENORVM IVLIANO
Scaliger, De emendatione temporum 166
Unproofread scanNot analysed yet
Nam id est initium Alexandrei imperij, vt suo loco notauimus, neque necesse est repetere. Vnus Albateni tamen illi attribuit initium Ecclesiae Constantinopolitanae a Kal. Elul, siue Septembris. Hinc enim Ecclesia Graeca anni sui caput tunc instituit, cum indictionum rationem habere caepit. Illae enim initium sumunt a Septembri mense, &Quinquennalibus Panegyribus, siue indictionibus Constantinianis. Haec igitur Aera vocatur simpliciter Aera Alexandri, vel Aera Alexandrea Seleucidarum. cuius annus 1894 incipiet proximis Kalendis Octobribus, anno Dominico vulgari 1582. Eius autem anni ex Lunaribus Calippicis, &Chaldaeis, item ex Periodicis Macedonicis facti sunt Solares Iuliani anno ipso publicationis Iulianae, hoc est 45 annis ante Christi annum primum Dionysianum: anno ipsius aerae 267. Quod diserte testatur Eusebius. Ab illa enim editione Iuliana, annos suos putare instituerunt Antiochenses. Propterea ipse Eusebius annum Antiochensium 325 confert in annum Christi 280. Differentia, anni 45. quantum scilicet interuallum inter editionem anni, &natalem Christi ἔνταρκον secundum Dionysium, statuimus. Hunc annum Antiochensium Iulianum Epiphanius Συροελλήνων vocare solet: Canones, qui vocantur Apostolorum, simpiiciter ἔος κατὰ τονς Ελληνας nominant. Iosephus in notatione temporum &rerum Romanarum vtitur Macedonicis appellationibus mensium Iulianorum. idque tantum in postremis libris ἀλώσεως. Per omnia conueniunt ij menses Romanis vtique numero dierum, sed solo capite differunt. Romani enim a lanuario, illi ab Hyperberetaeo siue Octobri incipiunt. Reliqua non indigent explicatione. ANNO IVLIANO