# De emendatione temporum 166-2

Scaliger, De emendatione temporum, ATHENIENSIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/166-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/166-2

ATHENIENSIVM. N Decreto Atheniensium pro Hyrcano summo Pontifice ludaeorum, manifesto colligimus annum πρυτανείας Calippicum non solstitiale initium habere, quale illi fecerat autor, sed autumnale & Alexandreum. Mutata igitur anni forma edicto Caesaris, annus Iulianus Atheniensium habuit initium ab Octobri. Quod nos docet Epiphanius, qui VIII Metagitnionis dicit esse VIIi Nouembris: item VI Maemacterionis Vi lanuarij. Et Suidas non merito reprehenditur, quod Maemacterionem lanuarium interpretatur. Hoc si verum est, vera & sententia Gazae Maemacterionem quartum ab Hecatombaeone collocantis, sicut lanuarius quartus est ab Octobri. Haec tamen omnia mihi suspecta sunt. Nam in rebus vulgatissimis, quae huc spectant, Epiphanium pueriliter errare, non dicam saepe, sed semper animaduertes. Interpres vero Demosthenis Vlpianus non constat sibi, cum menses Atticos apud Demosthenem cum Romanis conparat. Nam in ea περὶ στεφάνου, vbi Orator dicit, μὲνὸς Ἐλαφηβολιωνος ἕκτη φθίνοντας, Vipianus exponit, Σεπτεμβρίου εἰκοσιτετάρτῃ, quasi Hecatombaeon sit lanuarius, De emendat. temporum lib. IIII. nuarius. Item μέχρι οὖ θαργηλιωνος μὴνὸς, ille, Ἀπριλίου. Ergo non iam Hecatombaeon, sed Anthesterion erit lanuarius. Denique μίννος Μουνυχιώνος ἔνη καὶ νέᾳ, ipse interpretatur lανουαρίου τριακοστ. En tres lanuarios Vlpiani Sophistae, Hecatombaeonem, Anthesterionem, Munychionem. Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
