# De emendatione temporum 167-2

Scaliger, De emendatione temporum, DE ANNO SOLARI IVDAICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/167-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/167-2

DE ANNO SOLARI IVDAICO. VPLICI anno vtuntur Iudaei, anno mensium Lunari, & anno Tekupharum Solari, quem Lunaris, tanquam trama quaedam stamen, percurrit, itque reditque viam, interuentu embolismi ab alienis finibus ad suos summotus. Tekupha antiquitus erat momentum, in quo annus antecedens desinebat, & sequens incipiebat. quod momentum λογεν θεωρητὸν est. Sed posteriores Iudaei annum Solarem in quatuor aequales partes tribuerunt: quarum singulae constant diebus 91. horis 73. Item annum Solarem diuidunt in duodenas aequas partes, quarum singulae sunt dierum 30. hor. 10. 30'. Initium autem sumunt a XV Aprilis in litera G. Cuius initij autor est vetus Criticus Iudaeorum Magister Samuel. qui est vnus ex illis antiquissimis Computi annalis Iudaeorum castigatoribus. Cum enim antea Iudaei ab Autumno caput anni Solaris deducerent, ipse monuit eos, mendose hoc ab illis fieri. principium enim Autumno competebat ante quam Hebraei fines Aegypti migrarent. Post illud tempus anni principium traductum in mensem Paschalem. Illi mensi igitur primam Tekupham deberi, & quidem ab e pocha cycli Lunaris illorum temporum. Nam hodie & ante tempora MESSIAE De emendat. temporum lib. IIII.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
