Latin
169.1 to 169.4
Scaliger, De emendatione temporum 169.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
A anticipationem Tekupharum, quae sane est elegans anni obseruatio. Ponatur exemplum. Hoc anno Iudaico incipit annus primus quadriennij Iudaici. Tekupha incipit statim ab occasu Solis. anno proximo incipiet media nocte. Anno tertio, oriente Sole. Anno quarto, meridie. Anno quinto redibit in orbem. Nullus dies intercalatus est ciuiliter, sed obrepsit imprudentibus, &fefellit insinuans. Vt igitur habeas Tekupham siue Nisan, siue aliam quanuis: diuide annos Iudaicos per 4. Reliquum est annus quadriennij, cuius Tekupham quaeris. Deinde accipe numeros non mensi illi, cuius Tekupham quaeris, respondentes, sed proxime antecedentes. Exemplum. Annus superior Iudaicus erat 5340. Abiectis omnibus quaternarijs nihil relinquitur. Est ergo quartus annus Quadriennij Iudaici. Volo scire Tekupham Tisri in dicto anno 5340. Accipio numeros proxime Tisri antecedentes in anno quarto Quadriennij, nempe horas 9. 0. Quoties numerus excedit 12, abiectis duodecim relinquuntur norae diei. intra duodecim sunt horae nocturnae. Igitur Tekupha Tisri inibit statim expirante hora nona scrupulo nullo. Quod si vis scire feriam Tekuphae, primum scito aliud caput esse cycli Solaris &eius anni a capite Lunari. Nam cyclus Solis incipit semper a Nisan sequenti. Propterea tu quaeris Tekupham Tisri anni 5340. cum iam secundum Lunam annus 5341 inceperit. Abijce igitur cyclos Solares ab aera Iudaica. Reliquum est annus currens cycli Solaris incipientis a Nisan, cuius regularem accipe in quarta linea. qui appositus characteri Tisri dabit feriam. Regulares autem secundum Bisexta mutantur, &singuli quaternis annis congruunt. Abiectis igitur 28 de 5340 relinquitur annus cycli Solaris Iudaici vicesimus. cuius proxime praecedens Regularis in linea vltima est 2. Is binarius characteri e regione Tisri positi, nempe quinario, appositus dat feriam vii Tekuphae Tisri, incipientem semper ab occasu Solis, quod est initium temporis ciuilis Iudaicum. Hoc anno 5341 incipiet primus annus Quadriennij. ideo numerus proxime praecedens mensem Nisan, vltimus scilicet in Tabula, nullos habet scrupulos, nullas horas. Propterea consummatum est tempus Bisexti, &iterum redeundum est in initium noctis, vbi Tekupha fuerat anno quinto antea. Tunc etiam incipiet cycli Solis annus 21. cui respondentem characterem linea tertia habet vnitatem. ergo Tekupha Nisan erit feria prima in litera G.