# De emendatione temporum 17.5-6

Scaliger, De emendatione temporum, 17.5 to 17.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/17.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/17.5

Nam si mensis idem habet ἀνάρχοις ἡμέρας, & in eodem fiat ἐξάιρεσις, in omni tetraeteride mensis vltimus quarti anni habebit vnum & triginta dies tantum: cum tamen in alijs annis idem mensis habuerit triginta & duos. Sed cum fit ἐξαίρεσις, habet tantum XXXI. Atqui in anno Attico alij mensi competebat ἐξαὶρεσις, alij ἄναρχοι ἡμέραι, vt postea suo loco declarabitur. Videmus tamen Ciceronem velle in Tetraeteride Syracusana vltimo mensi competere καὶ τὴν ἐξάίρεσιν, καὶ τὰς ἀνάρχοις ἡ μέρας. Vitimo enim mensi deputabantur illae ὑπερβάλλουσαι ἡμέραι, vt autor est apud Macrobium Glaucippus, qui de sacris Atheniensium scripserat. Ex hac exemptione contingebat annum quartum Tetraeteridis esse tantum dierum CCCLIX, praeter αναῤμες ἡμέρας. Itaque in anno ἐξαιρεσιμαίῳ vna tribus XXXV tantum dies imperabat. Hoc plane est, quod dixit Harpocratio: πρυτανείαν esse tantum dierum triginta sex, aut triginta quinque. Hoc modo fiebat, vt quarto quoque anno exacto nouilunium in caput anni quinti praecise incideret. quod necessario obseruabatur in Tetraeteride Elidensium, quam pleraque omnis Graecia, & Latium Olympiadem vocarunt. Quid est Tetraeteris Graeca? est interuallum quatuor annorum Graecorum inter duas coniunctiones siue syzygias Lunares interiectum. Nam primus tantum mensis Lunaris erat, & secundi πρώτη ἰσταμένου habebat merum nouilunium.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
