# De emendatione temporum 172

Scaliger, De emendatione temporum, LIVM HODIERNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/172

LIVM HODIERNVS. penultimo versu laterculi a nobis positos vides. & ratio TMai Fima non ipsa hoc docet, cum & Al* Tl. Thaur fonsini, & alij docti huius sae12 Mai culi Mathematici aliter de Gmi Sartan IND7O illis statuant. Nos orientaEsam lium menses caelestes vt in Ephemeride Persica, quae IAAύg. Sanba penes nos est, descriptos viPnlban 14 Sept. ININD dimus, infra subiecimus, cum Elbab TO. ZV. diebus & appellationibus F Non. Dip suis Arabicis. Menses au* ben. tem caelestes Arabes vocant Dao olun. 1172 γνττιυ & ροιƆγτιηυ, nin Fiausm hoc est menses signorum, μῆνες ζδιων. DE ANNIS EMENDATIS. Actenus eos annnos recensuimus, qui aequabiles dicuntur. Nam Persicus, Aegyptiacus, Armeniacus annus aequabilis dicitur comparatione Iuliani. Iuliano enim ad exaequationem temporis quadrans adhibetur. Illi autem vltra 365 dies nihil praeterea superest. Contra Iulianus annus aequabilis est ratione Tropici. Quod portio, quae superat dies 365, quam Hipparchus vocat τὸ ἐπιρέρον μόριον, minor sit modo quadrantis. Hoc omnium primus animaduertit Hipparchus emendator errorum popularium Astronomiae. Primus enim vidit μετάπτωσιν fieri anni Tropici supra illum annum, cui quadrans attributus esset. μετάπτωοις autem est motus a fixo puncto: qui fit dupliciter. aut enim in anteriora, aut in consequentia: vt Astronomi loquuntur, εἰς τὰ προηγουμενα, καὶ εἰς τὰ ἐ πόμενα. μετάπτωσις εἰς τὰ προηγούμὲνα dicitur πρέμπτωσις. μετάπτωσις εἰςτὰ ἐπόμενα est μετέμπτωσις. προμπτωοις fit, cum annus anteuertit priscam epocham. Vt Lunares enneadecaeterides in 323 annis anteuertunt priscam epochen die solido, aequinoctia autem in 135. μετέμπτωσις fit, cum annus priscam epochen moratur. Vt in cyclo Bisexti vitiosi, in XXXVii annis, ordinatio Iuliana incipiebat morari sidera toto triduo, vt testatur Plinius. Ite Octaeteris Harpali in 152 annis, mense integro relinquebat ante se epocham Brumae Atticam, vnde profecta erat. Item 21 Mercedonij totidem diebus morabantur antiquam epocham anni Romani, quot erant Mercedonij. Ex hac diuisione nascitur triplex genus anni emendati: Annus σπροεμπτώDe emendat. temporum. lib. IIII. προεμπτώσεως ἐννεαδεκαετηρικης: Annus ππροεμπτώσεως ἰσημερινῆς. Annus μετεμπτώσεως σελήναικῆς. Primus, & tertius pertinent ad Lunam. Vterque enim fit per μετάπτωσιν σελήνης. Secundus totus est Solis.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
