# De emendatione temporum 173.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 173.1 to 173.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/173.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/173.1

De quibus singillatim dicendum est. DE ANNO προεμπτώσεως ἐννεαδεκαετηρικῆς. MNNVS προεμπτώσεως ἐννεαδεκαετηρικης est annus Iulianus deminutas nonadecima parte differentiae enneadecaeteridis Iulianae, & MLunaris. Differentia vtriusque enneadecaeteridis, hor. 1. 485. Nonadecima portio differentiae scrup. 82. momenta enneadecaeterica 7. vel, quod idem est„. Quae detracta de quantitate anni Iuliani relinquunt modum anni προεμπτώσεως ἐννεαδεκαετηρικης, dierum 365. hor. 5. scrupulorum Chald. 997, momentorum 48. Quae sunt sexagesimae horariae. 55. 23. 20 . 3. Quare in 17 cyclisenneadecaetericis fiet πρρέμπτωσις σελήνης, diei vnius. horae o. 685. Quod verum experiere, si cyclos 17, hoc est annos 323, in dies 365. hor. 5. scrup. 997. momenta 28 duxeris, & totidem annos Iulianos, nempe 323cum illis comparaueris. ὑποχὶ enim annorum Solarium supra Lunares eadem exibit, diei scilicet vnius, hor. o. 685. Hipparchus disputans de modo anni Tropici supra aequabilem, hoc est Iulianum nostrum, deprehendit annum verum Tropicum habere minus quadrante scrup. 4. 48'. Hoc est quantitatem anni veri praeter 365 dies esse hor. 5. scr. 55. 12. Quod ipsemet testatur his verbis: συντέταχα δὲ καὶ περὶ τοῦ ἐνιαυσίου χρόνου ἐν βιβλίῳ ἐν, ἐν ᾧ ἀποδεικνύω, ὅτι ὁ καθʼ ἢλιον ἐνιαύτὸς (τοὗτο δὲ γίνεται ὁ χρόνος, ἐν ᾧ ὁ ἢλιος ἀπὸ ροπῆς ἐπὶ τὴν ἀὐτὴν ξοπὴν πραγίνεται, ἢ ἀπὸ ἰσημερίας ἐπὶ τὴν αὐτὴν ἰσημερίαν) περιέγει ἡμέρας τξέ, καὶ ἔλαττον ἢ τεταρτημόριον ἡ μέρας, τριακοσιοστα ἔγsιστα μέρει μιᾶς ἡμέρας καὶ νυκτός. Vnde autem colligat hoc, rationem reddit alio loco:ἡμὲς δὲ μύνας μὲν ὅλους εὑρίσκομὲν περιεχοκένοις ἐν τοῖς ἰθ ἕτεσιν, ὅσοις κἀκεινοι, (Calippus & Meton.) τὸν δʼ ἐνιαντον ἔτι καὶ οῦ τεταρτημορίου ἔλαττον ἐπιλα μβάνοντα μάλιστα μέρος μιὰς ἡμέρας. ὡς ἐν τοῖς τῶν ἔτεσιν ἐλλείπειν πρὰ μὲν Μέτωνα ἡμέρας ἔ, πρὰ δὲ ⟨ὸν Κάλιππον ἡμέραν ἄ. Haec verba supra etiam in anno Lunari adduximus. Sed necessario hic repetenda fuerunt. Prodidit caussam suspicionis suae Hipparchus, quare ea quantitate quadrantem anni Iuliani deminueret. quia in 16 cyclis Calippicis Luna anteuerteret epocham Calippicam die solido.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
