# De emendatione temporum 173.5-6

Scaliger, De emendatione temporum, 173.5 to 173.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/173.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/173.5

Calippus vero enneadecaeteridas quatuor Lunares cum totidem Iulianis exaequauerat. ac ne pilum quidem vtranque inter se differre arbitrabatur. At in quatuor periodis Calippicis, hoc est annis 304, diem vnum προεμπτώσεως Lunae deprehendit. Quare neglectis 4 annis, diuisa quantitate vnius diei in 300 annos, inuenit vni anno detrahenda scrupula 4.5. hoc est 48'. Hinc non solum collegit eum esse modum anni veri, & Tropici, sed etiam Ptolemaeo 286 annis post se persuasit, Solis quantitatem ὀκτης ἀποκαταστάσεως συζυγιῶν aestimandam esse. Quare Astronomi nostrae aetatis quanuis eruditissimi nunquam animaduerterunt, quare Ptolemaeus post Hipparchum censuerit de quadrante Solis supra 365 dies detrahenda esse scrup. 4. 48'. Id enim serio putant ab eo & ante eum ab Hipparcho ex obseruatione aequinoctiorum instrumentis astrolabicis obseruatum. Cum id non solum ex cyclis enneadecaetericis obseruatum sit, sed ea sit differentia non anni Iuliani & Tropici, sed portio nonadecima differentiae inter vtranque enneadecaeteridem, Iulianam, & Lunarem. Quid non doctissimi aetatis nostrae astronomi scribunt Hipparchum anni metas huc vsque fluctuantes apud omnes nationes ab aequinoctijs ex Solis conuersione diebus trecentis sexagintaquinque, horis quinque, scrup. 55, easque potissimum ex Metonis, & Euctemonis obseruationibus cum suis denuo collatis determinasse? Adeo supine & oscitanter legerunt Ptolemaeum suum?

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
