# De emendatione temporum 174

Scaliger, De emendatione temporum, LIVM HODIERNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/174

Apud eum enim verba Hipparchi sonant, ex syzygijs enneadecaetericis Hipparchum collegisse eam quantitatem anni. Sed sciant isti, & omnes hactenus, qui haec non animaduerterunt, non solum Hipparchum cum veteribus ipsis, Metone, & Calippo, sed etiam Ptolemaeum ipsum cum Hipparcho veram quantitatem anni Tropici eruere conatos ex collatione enneadecaeteridum Lunarium, & aequabilium Iulianarum. In 16 enim cyclis nihil reliquum de ratione scrupularia Solis & Lunae fieri arbitratus est Hipparchus. Quare hanc quantitatem differentiae, vt diximus, per 300 diuisam putauit esse differentiam anni Iuliani & Tropici. Denique vbicunque illi veteres ἀποκατάστασιν συζυγιῶν fieri putarunt, ibi & Cπὴν Solis esse statuerunt. quod quam absurdum sit, Solis motum ex Lunari aestimare, nemo non videt. Igitur quantitas anni Tropici ab Hipparcho primum, deinde Ptolemaeo assignata nihil aliud est, quam modus anni Iuliani nonadecima parte differentiae vtriusque enneadecaeteridis mutilatus. Ea, vt diximus, est scrup. 4. 48'. nostra 82. /3. hoc est 4. 33'. 20 . /5. Differentia: scrup. O. 14. 39. 1/. Hic annus constat mensibus duodecim alternis plenis & cauis, & diebus praeterea vndecim. Ij menses nunquam congruunt cum Lunae cursu, nisi anno primo enneadecaeteridis. In reliquis variant nouilunia: quae designantur per terminos nouiluniorum, siue residua epactarum. In primo anno enneadecaeteridis epactae nullae sunt: Termini, 30. In secundo epactae xI, Termini XIX. & sic deinceps, donec ad caput enneadecaeteridis denuo redeatur. Denique primus annus numeri aurei huius anni est 19 nostri semper. Neque vnquam variat ratio in epactis: quod tamen fit in hoc nostro anno Iuliano, propter πρέμπτωσιν Lunae. Caput autem huius anni est in 22 Aprilis, anno primo periodi Iudaicae feria quarta, cyclo Solis tertio, cyclo Lunae Dionysiano quinto. Operaepretium igitur videre προέμπτωσιν σελήνης in tot annis, quot a capite periodi Iulianae putantur. Nihil enim est pulchrius, quam haec scire, praesertim cum ea res tam male a conditoribus cycli Paschalis curata sit: qui ignoratione huius rei vtilissimae simul, & iucundissimae ex hoc capite incommoda multa atque errores in posteros deriuarunt. Subijciam igitur Tabulam primum annorum expansorum vsque ad 114 annos, vt in nouilunijs Iudaicis fecimus. deinde simiiem annorum collectorum addemus. Postremo amplius vtilitates huius doctrinae explicabimus. Tabula De emendat. temporum lib. IIII. autem non inuenis, accipe proxime minores. Residuum supplendum ex Tabula annorum expansorum.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
